26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

605 COMMENTARIUS IN GENESIN. 606

18. Salutem tuam exspedavi Born. Quaeritur

primum quaenam occasio sanctum virum impulerit

ut abrupto sermonis sui contoxtu, subito erumperet

in hanc vocem: nam quum Messiae adventum

nuper promitteret, opportunior faisset salutis mentio.

Ego quidem eum existimo, quum velut ex alta

specula generis sui statum varus inclinationibus

subinde obnoxium fore cernerét, imo procellis iactandum,

quae a submersione parum distarent, sollicitudine

et metu fuisse commotum: neque enim

paternum affectum exuerat, ut nullam prorsus sanguinis

sui curam gereret. Videns igitur multas

molestias, multa discrimina, multos insultus, multas

etiam clades . quae semini suo totidem minantur

exitia, fieri non potest quin condoleat, atque etiam

secundum hominem turbetur. Yerum ut victrice

animi constantia contra omne tentationum genus

insurgat, sese ad Dominum transfert, qui pollicitus

fuerat se illius populi fore praesidem. Nisi observetur

haec circumstantia, non video cur nunc potius

quam principio vel in fine exclamet Iacob, se in

salutem Domini sperare. Quum autem se obiiceret

tristis rerum confusio, non modo ad concutiendam

eins fidem violenta, sed ad animum penitus obruendum

plus satis onerosa, optimum remedium fuit

clypeum hunc opponere. Neque etiam dubito quin

filiis suis consuluerit, ut eos secum in eandem erigeret

fiduciam. Porro quia sibi ipse autor sperandae

salutis esse non poterat, necesse fuit in Dei

promissionem recumbere. Eodem etiam modo nobis

ecolesiae oonservatio hodie speranda est. Nam etsi

videtur iactari in mari turbulento, ac paene fluctibus

demergi, adeoque graviores procellae in posterum

timendae sunt: tarnen inter multipliées interitus

speranda est salus in liberatione quam Dominus

promisit. Fieri etiam potest ut Iacob spiritu praevidens

quanta-in suis posteris futura esset ingratitudo,

perfidia et malitia, quibus sufFocari posset

gratia Dei, contra; has tentationes luctatus sit. Quanquam

autem non sibi privatim Iacob-salutem, sed

posteris suis omnibus speravit: hoc tarnen notatu

dignum est, quod in multa saecula ostendit salutiferumDei

foedus, ut se mortuoDeum fore veracem

non dubitet. Unde etiam sequitur, inter Ultimos

spiritus, et quasi in media morte, vitam aeternam

apprehendisse. Quod si ille in obscuris umbris, et

redemptions procul ostensa fretus, ad mortem intrépide

perrexit, quid nobis agendum est quibus clarius

illuxit dies? vel quae excusatio nos manet, si nobis

inter similes agitationes labascit animus?

19. Gad turma. Alludit etiam Iacob ad nomen

Gad. Sic vocatus fuerat quod ex matre eius Lea

numerosam sobolem genuisset Iacob. Nunc admonet

pajer, etiamsi nomen adeptus sit a multitudine,

fore tarnen ei negotium cum magno hostium numéro,

ut ad tempus opprimendus sit. Atque hoc

ideo- praedicit ne posteri viribus suis confisi superbiant,

sed comparent se ad subeundas aerumnas,

quibus eos humiliare volet Dominus et iam decrevit.

Caeterum ut eos hortatur ad tolerantiam, ita

mox addito solatia, erigit et animât, quod tandem

ab oppressione emergent, ut de hostibus suis, a

quibus victi fuerant ac profligati, triumphum agànt:

sed id nonnisi in fine. Porro vaticinium hoc ad

totam ecolesiam accommodari potest: quae non uno

tantum die impetitur, sed novis subinde cladibus

atteritur, donee ad extremum earn dominus attollit.

20. De Äser. Tantum haereditas Äser attingitur,

quam optimi frumenti et suavissimi feracem

pronunciat fore, ut alierio subsidio non indigeat

quoad victum qui.domi suppetet. Regias delitias

pro exquisitis posuit. Si quis obiiciat non esse

magnum pane sapido et delicato vesci: respondeo,

considerandum fuisse finem, quod scilicet inde agnoverint

paterna Dei cura se pasci,

21. Naphthali Putant quidam laudari celeritatem

in tribu Nephthali: mihi alius sensus magis

probatur, quod se facundia et verborum suavjtate

magis quam armorum violentia tuebitur ac defended

Est autem non poenitenda virtus, humano

blandoque sermone mulcere féroces animos, placare

iram accensam, si qua excitata est. offensio, simili'

artificio earn sedare. Ergo hoc elogio insignit filios

Nephthali, quod humanitati, suavibus verbis, et pacis

artibus magis studebunt quam ut se armorum praesidio

muniant. Comparât autem eos cervae dimissae

quae venatione capta non occiditur, sed potius

fovetur in delitiis.

22. Ut arbor frudificans. Alii vertunt: Filium

decoris: et utrumque convenit: sed ideo in priorem

sensum magis inclino, quia mihi videtur respicere

Iacob ad eius nomen, quo notatur accessio, vel incrementum

: quanquam mihi non displicet similitudinem

esse sumptam ab arbore, quae iuxta fontem plantata,

ab irrigua terra humorem et succum haurit,

quo melius crescat. Summa est, quod ad crescendum

sit natus, instar arboris prope fontem sitae, ut

sua pulohritudine et procera statura, propinqua

obstacula superet. Neque enim interpretor concursum

fore virginum super muros, quas illexerit arboris

conspectus: sed continua metaphora, teneros

ac minores ramusculos filias vocari existimo. Discurrere

autem dicuntur super muros, quum sese alte

diffundunt. Porro. non simpliciter de tota tribu

habetur sermOj nee merum vaticinium est futuri

temporis, sed persona Ioseph cum suis posteris

miscetur. Ita quaedam ei proprie conveniunt, alia

ad duas tribus, Ephraim et Manasse pertinent Sic

quum Ioseph provocatum fuisse dicit, peculiariter

id referri ad ipsum solet. Quia autem arbori eum

contulerat, ita hostes, tarn fratres quam Putiphar,

et eius uxorem vocat sagittarios, postea tarnen

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!