volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
155 COMMENTAKIUS IN GENESIN. 156

communi domicilie Mihi tarnen magis probatur

altera versio: Blande reducet, vel inclinabit Deus

Iapheth. Porro utrumvis sequamur, praedicit Noah

temporale fore dissidium inter Sem et Iapheth:

quamvi8 ambos domi suae retineat, et ambos nuncupet

legitimos haeredes: deinde venturum tempus

quo rursus eoalescant in unum corpus, et commune

habeant domicilium. Oerto vero certius est, vaticinium

hie de rebus secundum hominem incognitis

proferri, cuius non alium fuisse autorem quam

Deum, eventus demum ostendit. Duo annorum

millia et aliquot saecula fluxerunt antequam gentes

et Iudaei in unam fidem aggregarentur. Tunc filii

Sem quorum maior pars diffluxerat, et se àbsciderat

a saneta Dei familia, simul collecti sunt, ut

sub eodem tabernaculo agerent. Gentes etiam ex

Iapheth progenitae, quae diu palantes ac vagae fuerant,

in idem tabernaculum reeeptae sunt. Deus

enim nova adoptione unum populum ex diversis

effecit, et fraternam unitatem saneivit inter alienos.

Atque id factum est suavi et blanda Dei voce,

quam in evangelio protulit: et quotidie adhuc

impletur vaticinium hoc, quum dispersas oves invitât

Deus ad suum gregem, et hinc inde colligit qui

recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob in regno

coelorum. Haec vero non vulgaris fidei nostrae

fultura est, quod gentium vocatio non tantum aeterno

Dei consilio décréta, sed palam ore patriarchae

te8tata fuit: ne repente vel fortuito putemus esse

factum quod vitae aeternae haereditas communiter

omnibus proposita fuit. Oaeterum loquutio haec:

Hàbitàbit Iapheth in tabernaculis Sem, mutuam, quae

esse et coli debet inter fidèles, societatem nobis

commendat. Nam quia Deus ex progenie Sem

ecclesiam sibi elegerat, hac lege postea cooptavit

gentes, ut se ad populum ilium conferrent penes

quem erat vitae foedus.

28. Et vixit Noah. Tametsi nudis verbis breviter

perstringit Moses aetatem sancti viri, annales

autem et memorabiles rerum eventus non recenset:

venire tamen nobis in mentem debent quae certa

sunt, et alibi commémorât scriptum. Intra annos

centum et quinquaginta tarn numerosa ex tribus

filiis soboles excrevit, ut satis superque expertus sit

quid ilia valeret Dei benedictio, Crescite et multiplicamini.

Non videt urbem unam duntaxat suis

nepotibus refertam, nee semen suum in trecentas

familias diffusum esse, sed populos ex uno complures

ortos, qui amplas regiones habitent. Haec mirifica

propagatio, quum visibile esset divini erga

eum favoris speculum, ingenti haud dubie eum laetitia

perfudit. Quinquagenarius enim fere erat

Abraham quum mortuus est atavus eius Noah. Interim

multa videre coactus est quae sanctum eius

pectus incredibili moerore cruciarent. Ut alia omittam,

vidit in familia Sem dirutum, vel saltern mu-

tilum ac lacerum Dei sanctuarium, quo recipiendi

erant filii Iapheth. Nam quum ipse pater Abrahae

déserta statione profanum sibi tabernaculum erexisset,

perquam exigua restabat eorum portio qui

uno purae fidei consensu Deum colerent. Quibus

dolorum tormentis eum confecerit horrenda ista

dissipatio, nullis verbis satis exprimi potest. Quare

sciendum est, plusquam acutos illi fuisse fidei oculos,

qui Dei gratiam in servanda ecclesia, praesenti

hominum malitia obrutam, procul intueri non desinerent.

CAPUT X.

1. Porro istae sunt generationes filiorum Noah,

Sem, Cham, et Iepheth, quibus nati stmt filii post

diluvium. 2. Filii Iepheth, Gomer et Magog, et Madai,

et lavan, et Thubal, et Mesech, et Thiras.

3. Et filii Gomer, Ascenas, et Biphath, et Thogarmah.

4. Et fiUi lavan, Elisah, et Tharsis, Chitthim et

Dodanim. 5. Ab istis separatae sunt insulae gentium

secundum terras suas, singulae secundum linguam

suam, secundum familias suas, in gentibus suis.

6. Et filii Cham Chus, et Misraim, et Phut, et Chenaan.

7. Et filii Chus, Seba, et Havilah, et Sabthah,

et Bahamah, et Sabtecha. Filii autem Bahamah,

Seba etJDedan. 8. Et Chus genuit Nimrod: ipse coepit

esse potens in terra: 9. Ipse fuit patens in venatione

coram Iehova: idcirco dicitur, sicut Nimrod potens

venatione coram Iehova. 10. Et fuit principium regni

illius Babel et Erech et Achad et Chalneh in terra

Sinhar. 11. E terra ilia egressus est Assur, et aedificavit

Nineven et Behoboth civitatem, et CJielah.

12. Et Besen inter Nineven, et inter Chelah: ipsa est

civitas magna. 13. Misraim autem genuit Ludim

et Hanamim, et Lehabim, et Naphthuhim. 14. Et

Paihrusim, et Ghasluhim unde egressi sunt Pelistim et

Caphthorim. 15. Et Chenaan genuit Sidon primogenitum

suum, et Heth. 16. Et Iebusi, et Emori, et

Girgasi. 17. Et Hivvi, et Arci, et Sini, 18. Et

Arvadi, et Semari, et Hamathi: ef postea sparsae

sunt familiae Chenaanaei. 19. Et fuit terminus Chenaanaei

a Sidon ingrediente Gerar usque ad Haesah,

donee ingrediaris Sedom et Hamorah, et Hadmah, et

Seboim, usque ad Lasah. 20. Isti filii Cham per

familias suas, per linguas suas, in terris suis, in

gentibus suis. 21. Ipsi quoque Sem soboles, etiam

ipse fuit pater omnium filiorum Eber, frater Iepheth

maior. 22. Filii Sem, Helam et Assur, et Arphachsad,

et Lud, et Aram. 23. Et filii Aram, Hus et

Hui, et Gether, et Mas. 24. Et Arphachsad genuit

Sélah, et Seluh genuit Eber. 25. Et ipsi Eber nati

sunt duo filii, nomen unius Peleg: quia in diebus

eius divisa est terra: et nomen fratris eius Ioctan.