26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

209 COMMENTARIUS IN GENESÏN. m

las iactantur : sed quia sedatur trepidatio in eorum

animis : et quemadmodum pluris est Dei praesidium

quam omnia pericula, sic timorem fiducia

exsuperat.

2. Dominator Deus. Hebraicus textus habet

niiT yiK. Ex qua appellatione colligitur, notam aliquam

divinae gloriae insculptam fuisse visioni, ut

Abram nihil de autore ambigens, intrépide in hanc

vocem erumperet. Nam quum mirus fallendi artifex

sit Satan, ac tot praestigiis sub Dei nomine

illudat: certum ac notabile discrimen constare

oportuit veris ac coelestibus oraculis, quae sanctorum

patrum fidem ac mentes ftuctuare non sinerent.

Ergo in visione cuius fit mentio, patefacta

fuit Àbrae Dei maiestas, quae ad fidei eius certitudinem

sufficeret. Non quod Deus qualis est apparuerit,

sed quatenus capi poterat humano sensu.

Sed parum modeste se gerere videtur qui tarn

magnifica promissione posthabita, de orbitate conqueritur,

et Deo obstrepit, quia nullum hactenus dederit

semen. Quid optabilius fuit quam recipi in Dei

tutelam, et eius fruitione beatum esse? Parum igitur

verocunda videtur obiectio, dum Abram, quasi

oblatum illud sibi incomparabile bonum parvifacieDS,

non acquiescit, donee sobolem habeat. Sed

excusari primum posset Abrae libertas, quod curas

quibu8 angimur, et molestias quibus gravamur, in

, sinum suum effundere Dominus permittit. Deinde

considerandus est finis querimoniae: neque enim

simpliciter solitarium ee esse docet : sed quia omnium

promissionum effectus a semine pendebat, non immerito

tam necessarium pignus sibi dari postulat.

Nam si mundi benedictio et salus non aliunde

quam ex semine speranda est, ubi praecipuum istud

caput sibi déesse videt, non mirum est alia quasi

evanescere, saltern non placare eius animum, nee

vota satiare. Atque haec eadem ratio est cur Deus

non modo aequi boni consulat servi sui querimoniam,

sed precationem statim propitius exa'udiat. Tribuit

quidem Abrae Moses affectum, qui naturaliter omnibus

insidet: sed hoc non obstat quin altius spectarit

dum tantopere haeredem appétit ex se progenitum.

Et certe non exciderant eius memoria

promis8ione8 illae: Semini tuo dabo terram hanc.

Item: In semine tuo benedicentur omnes gentes:

quarum prior sic reliquis omnibus annexa erat, ut

sublata illarum fidem labefactaret: posterior vero

totum gratuitum salutis pignus in se continebat.

Ideo rite Abram quaecurique promittit Deus illic,

includit.

Et ego incedo orbus. Loquutio est metaphorica.

Vitam nostram similem esse stadio scimus. Abram

quum proveetae iam esset aetatis, dicit se eousque

progressum ut pauxillum sibi ex cursu restet. Iam,

inquit, prope ad metam perventum est: confecto

itaque vitae cursu orbus moriar. Adiungit indigni-

Galvini opera. Vol. XXIII.

tatis augendae causa, hominem alienigénurn sibi

haeredem fore. Neque enirn dubito quin Dameseç

gentile sit patriae nomen: non autem proprium

matris, ut falso putarunt quidam: ac si diceret: Né

unus quidem ex consanguineis meis haeres mihi

obtinget: sed homo Syrius ex Damasco. Forte enim

eum Abram in Mesopotamia emerat. Simul vocat

filium Mesec: de quà voce non convenit inter

grammaticos. Quidam a ppW deducunt, quod est

discurrere, et vertunt oeconomum, vel procuratorem :

quia hue et illuc ad negotia discurrat qui amplae

domus ouram sustinet. r Alii a pw, et pocillatorem

vertunt: quod mihi videtur parum congruere. Diversant

interpretationem magis amplector, quod

vocetur filius derelictionis : quia ptî'O interdum pro

relinquere sumitur. Quanquam non intelligo sic

dici, cui omnia relicturus sit Abram : sed quia non

alibi residuam spem habeat. Perinde est igitur (meo

iudicio) ac si vocaret filium orbitatis quia hoc

desertae et sterilis domus testimonium erat, hàereditatem

ad hominem extraneum devolvi, qui

locum vacuum et derelictum occupet. Postea contemptim

vocat servum, aut vernam, Filius, inquit,

domus meae, haeres meus erit. Contemptim ita loquitur:

ac si diceret: Misera est mea conditio, cui

ne liber quidem homo succedet. Quaeritur tarnen

quomodo et Damascenus et vorna Abrae fuerit.

Solutio duplex est, filium domus vocari, non qui in

ea natus sit, sed tantum in ea educatus: vel ex

Damasco oriundum esse, quia ex Syro pâtre ortus

erat.

4. Non erit haeres tuus iste. Hinc colligimus

probatum fuisse Deo votum Abrae. Unde etiam

sequitur illud alterum, non carnis affectu impulsum

fuisse Abram ad hanc precationem, sed pio sanctoque

benedictionis, quae promissa erat, fruendae desiderio.

Nec tantum illi promittit Deus semen, sed

ingentem populum qui numéro et multitudine aëquare

possit Stellas coeli. Qui allegorice exponunt

coeleste promitti semen, quod stellis confertur, fruantur

suo sensu: nos vero teneamus quod magis

8olidum est, stellarum conspectu adiutam fuisse

Abrae fidem. Nam quo melius suos Dominus afficiat,

et efficacius penetret in eorum mentes, postquam

aures pulsavit verbo suo, simul etiam externis

symbolis excitât oculos, ut auribus consentiant. Quare

non supervacuus fuit stellarum adspectus, sed hac

cogitatione ferire de buit animum Abrae Deus (qui

solo verbo tam numerosum exercitum repente produxit,

quo coelum prius inane et vastum ornaret)

nonne poterit vacuam domum sobole replere? Caeterum

necesse non est nocturnam fingere visionem,

quia tunc apparuerint stellae quae interdiu oculos

fugiunt: nam quum hoc in visione gestum fuerit,

mirabilè speculum habuit Abram, quod res absconditas

palam monstraret. Itaque quamvis pedem

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!