04.06.2013 Views

A. La corte de Alfonso VIII - Gonzalo de Berceo

A. La corte de Alfonso VIII - Gonzalo de Berceo

A. La corte de Alfonso VIII - Gonzalo de Berceo

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

hominem et agrestem. Tam maturum igitur et tam gravem dominum curialem assero. non

ut quidam facetias risibiles vel lepores disseminet exquisitos. Non ut lascivio risu vel

iocosis verbis mimice dissolvatur. Non ut gestu tornatili vel vultu insipido sarcasmos

faciens vultum mutet. Set ut curialiter salvo dignitatis fastigio temperatus. ab omni

rusticitate sit liber penitus et immunis. Est igitur quod est mirum. in ipsis iocis maturus.

in ipso riso modestus. in ipsa serenitate gravis. in ipsa letitia verecundus.

Sic omnem scrupulum vigilans natura relegat ut minuat laudes dices: nullus

adest.

Quorsum laudes? Laudes non sunt laudes: ubi per laudes veritas angustatur. Iuxta

phylosophum. ut utile dulci permisceat: quodam mirabili condimento. supra naturam

hominum est in eo gravis serenitas. et serena gravitas. matura letitia et leta maturitas.

iocunda temperantia et iocunditas temperata. Est autem consequens et civile ut aures eius

lingue et oculis conformentur. Et sicut habet linguam celibem. et pudicos oculos: ita

quoque habeat aures castas. Hinc est quod non solum ab aure sua set a facie abdicavit.

illos infelicissimos peccatores. illos dei et hominum inimicos. illos qui theosebyam

vertunt in ydolatriam. illos quos diversi phylosophi. disertique rethorici. et discreti

catholici. diversis respectibus. diversificatis nominibus persecuntur. Vocant enim eos

palpones. blandiones. siones. susurrones. auriones. assentatores. adulatores.

concinnatores. picturatores. suggillatores. suggestores. distillatores. comtores. politores.

verbifacios. verbifices. polilingues. oleipolas. et specificato vocabulo peccatores. Unde

illud. Oleum peccatoris non impinguet capud [sic] tuum. Si enim quod absit talium

inconcinne concinnata susurria in salomonis pectore nervos iustitie subnervarent:

iniquitatis trucina equilibre iudicium non teneret. set in favorem principum lancem iuris

et stateram iustitia incurvando: iniuste iustos. et fideles infideliter. et devotos sibi

opprimeret indevote. Ubi sunt illi miseri. illi vaniloqui et linguosi. ex sola rusticitate

loquaces. ex sola invidia detractores. ex sola egestate divites. ex sola inopia copiosi.

nostrorum obtrectatores temporum. qui non solum homines set terras et tempora

suggillantes: impudenter sompniant. et impudentius cantant. antiqua tempora prelatis

pocioribus decorata. Iste nempe qui superat ciceronis facundiam. et doctrinam senece. et

liberalitatem ambrosii et summi gregorii pietatem: nemo tantum emicuit antiquorum

cuius meritum non adtingat. cuius cathedram non ascendat. cuius formam non induat.

cuius aureolam non expectet. Dividit enim pallium cum martino. ieiunat cum nicholao.

orat cum egidio. impugnat hereticos cum calixto. Vigilat cum anthonio. peregrinatur cum

machario. temptatur cum heremita paulo. resistit cum religiosissimo benedicto. Patiens

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!