11.07.2015 Views

t. II (PL 64)

t. II (PL 64)

t. II (PL 64)

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

126i GILBERTI PORRETiE COMMENTARIA. 4862Neque enim medicina semper segris uflerl salutem, ^Id est,propter quam fit. Sed nulla erit cvlpa medentis.']ars habet deliitum finem, si nihil eorum quae fierioportebat, id est qu8e ars facienda docebat, omiserit.Idemque est in cseteris artibus. Sicut enim medicincBofficium est apponere ad salutem, sic finisofficii est noa sanare absolute, sed appositura sanare.Similiter et hic aucioris officium est, multiplicitatemqua qujestionem implicitam intellectus videt,ad eam dissolvendam dividere. Finis autem est nonsimpliciter dico dissolvere, sed divisione dissolvere ;et in ceeteris quidem, si quem Marcomannus finemputat, non evenit, auctor faciendo quod convenit veniampromeretur. At quauto baec quaestio difficiliorest, quia occultarum diversitate rationum implicita,tanto faciiior debet esse ad veniam. Vobis tamen :quasi, si in re adeo difficili ars caret eventu, facilisvenia mihi debetur. Non tamen ex meis omnia quaead hanc quaestionem solvendam inducuntur. Vohisenim eliam illud inspiciendum est et atlentissime no- gtandnm, an semina, id est principia rationum venientiain nos ex scriptis beati Augustini, extulerint aliquosfructus : quasi, auctore Angustino scripsi. Namquaecunque de hao quaestione dixi, quamvis ab ejusverbis dicendi differant qualilate, sensu tamen conveniunt,et ex intellectu quo se scripsisse significat deductaaunt. Ac de proposita quaeftione hinc sumamusiuilium.ChrUtianie religionis, etc.] Religio juris naturalisprima species a pluribus ponitur, secuodum quamin humanis offlciis justitiae ?irtus exhibet Deo quodud ipsiua singularem pertinet dignitatem ; sicut ineisdem eadem, secundum Cceteraa ejusdem generisspecies, quae sunt, pietas, gratia, vindicatio, observantia,veritas, reddit hi.minibus quod ad eorumdemsub ipso ordinalissimam pertioet diversilatem.In quibus tamen omnibus ipsa justitia, secundum juareligionis, causam refert ad Deum, et hic unus ofBciorumomnium finis quaslibet juris partes facit pesse virtutes. In religione prima est fides, quae quidemgeneraliter est veritatis cujuslibet rei cum assensioneperceptio ; sed ad quorumdam maxime perceptioneminvisibiJium hoc nomen per excellentiamusus contraxit, ut scilicet fides dicatur, qua rationalismens vere et cum assensione peroipit id quodest omnium esse, et eum quo ab omnibus honorandusest cultum, et qute GrEEce ipsius praemia cultorumunitas sperat. Est etiam in religione metus etcaritas divina, et hujusmodi alia, in quibus ipsa religioChristiana multum est reverenda. Sed ejus reverentiamplures usurpant, dicentes si Christianamreligionem habere, non modo non timentes diviuamsuper se potestatem, aut non amantes dlvinam ergase bonitatem ; verum etiam de his quae ad fidem pertinentnon recte credentes. Sed ut de ciBteris taceamus,ea fides maxime ac solitarie pollet, item singulariac summa dignitate est revereuda, quae velGraece xa9oXiXYi, vel Latine universalis vocatur ; et rvhoc duabus de causis, tum scilicet propter praeceptauniversalium regularum, id est propter universalesregulas praeceptorum ; quae hoc loco dicuntur universales,quia non uni populo, sicut lex flliis Israel ;neo uni sexui, sicut circumoisio masculis ; sed omuipopulo, omni sexui, omni denique aetati, atque conditioniindicuntur. Una enim fides, uniim baptisma,unus sacrificii ritus, una caritas, uua spes omnibuspraedioalur : quibus regulis prap.ceptorum ejusdemChristianae religionis intelligatur, id est inteliigi potest,auctoritas, id est principalitas. Tum proptereaquod ejus fidei cultus, quo scilioet fides illud esseex quo est, quidquid est, veneratur, per omnes peneniundi terminos emanavit, id est, uaque ad fines orbispervenit.Cufus hsec, etc.] Ghristianorum fide commendata,quid de Patris et Pilii et Spiritus amborum essentiaet proprietatihns ipsi senliant, dicit. Et primo singularemet sinipliccm c3Ee trium essentiam dicit eossentirc, et quod recte sentiant, theologicis rationibuaprobat. Quasi : Fides universalis maxime poUet.Cujus fidei sententia de Trinitatis, id est trium numerodiversarum personarum, unitate, id est singularitatesecundum essentiam, hoc est, quae sequitur.Inquiunt enim fideles : Pater est Deus, Filius est Deus,Spirilus sanclus est Deus ; atque inferunt : IgiturPater, et Filius, et Spiritua sanctus, sunt unus singularitateessentiae Deus, non tres Dii, id est, suntunum omnium esse, non tria. Et attende quod nonseoundum naturalium, sed secundum theologicorumpropriam rationem haeo inferunt. Nam seoundumnaturalium rationem, quae est numero diversorumdiversas numero esse naturas, oontra evenit, utPlato est homo, Cicero est homo, Aristoteles esthomo. Igitur Plato, et Cicero, et Arisloteles sunttres homines, non unus singularitate subsistentiaehomo. Cum enim dicitur : Plato est homo, Cicero esthomo, Aristoteles est homo, non solum de alio, sedet singularitate sui, aliter dicitur secunda affirmationequam prima, et aliter tertia quam prima,vel secunda. Quamvis enim aecunda et tertia primeBpraedicativum repetant nomen, rem tamen praedicatamnon repetunt ;sed quamvis conformes, tamendiversas : irco quia conformes, ergo numero diversasa se invicem naturas de numero a se diversis affirmant,et haeo trium de tribus praedicatorum necessariadifferentia non palitur hanc adunationem, utdicatur, Plato, et Cicero, et Aristoteles, sunt unussingulariter homo. Cum vero dicitur, Pater est Deus,Filius est Deus, Spiritus amborum est Deus : quamvisde numero diversis, tamen non diversa diountur ;et sicut nominis, ita etiam rei prsedicatae repetitiofaota est ; et haeo unius de tribus prredicati necessariaindifferentia permittit, imo exigit, eadem Iria adhujus ter prcedioatae essentiaa singularitatem conjungi,ila : Pater, Filius, amborum Spiritus, sunt unus singulariterDeus. Recte ergo hanc fidclium illationemex theologicorum propria indifferentiae ratione oommendansait :Cujus, eto.JQuasi ; Fideles divisim dicunt: Patercst Deua ; item Filius est Deus ; item Spiritua sanctuseat Deua. Atque inde conjunctim inferunt : IgiturPater, Filius, Spiritus sanctus sunt unus Deus.Utique non sine ratione, quippe cujus conjunctionisratio [Supp. sit] illius quam de diversia agendo diviaimde ipsis affirmant essentite unius indifferentia. Quamvisaliqui sint qui diversis enuntiationibus illis putautsicut de diversis, ita quoque diversa dici ; quiaoilicet, Filium aut Spiritum sanctum opinantur, autalium a Patre, aut aliter quam Patrem Deum dici.Eos enim prooul dubio comitatur differentia, qui cumalium alii conferunt, vel augent, alium dicendo majorem; vel niinuunt, alium dicendo minorem. Verbigratia, ut Ariani, qui Trinitatem, id est hos tresquorum unus Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctusvocatur, variantea quibusdam gradibus meritorum,atque dicentes Patrem esse majorem Filio, etFilium Spiritu sancto, distrahunt, id est, non modopersonalium proprietatum, verum etiam naturarumnumero distinguunt : dicentes, solum Patrem veritateessenlicB Deum, Filium vero creaturam, et Spiritunisanctum creaturae oreaturam. Quis nimirum diversitasex merilorum gradibus neoessario intelligitur, quinisi in diverais, etiam ejusdem generis, natura esse nonpossunt. Neque enim horaine homo major aut dignioresset, nisi naturae diversitate alter ab altero aliud esset.Cum igitur Ariani Patrem, etFilium, et Spiritumsanotum gradibus variant meritorum, eosdem neoessarionaturarum differentia distrahunt, atque ineam, quae secundum formam generis est, pluralitatemdiducunt. Illorum igitur opinione, cum Paterdicitur Deus, et Filius dicitur Deua, et Spiritus sanctusdieitur Deus, Filius intelligendus est alius Deusquam Pater, et Spiritus sanotus alius Deus quamFilius, vel Pater neque hanc posse fieri conjunctionem,;qua dicitur, Pater et Filius et Spiritussanctus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!