17.08.2013 Views

bekijk - digitale bibliotheek voor de Nederlandse letteren

bekijk - digitale bibliotheek voor de Nederlandse letteren

bekijk - digitale bibliotheek voor de Nederlandse letteren

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

202

mus 1) , Neptuni nepos cum armis aureis, instruo aciem, nusquam non erit clarissimus

Hugenius. Da candori meo et ore rotundo loquenti ruricolae, magis caulis quam

aulis vicino, quod te tam utor familiariter; imo agnosce vafritiem et artes poëtae

applausum aliquem aucupantis ex tuis lauris. Quin potius helleborum paras homini,

qui existimationi suae melius consultum ivisset, si nihil tui suis apposuisset? Cedit

ad Solis ortum Phosphorus et tota illustrium siderum cohors. Quicquid de me futurum

est, tu, vir maxime, aegre ne ferto, quod te his nugis interpello. De supellectile istâ

nuperâ, qua mea scrinia instruxisti, nihil addo. Est illa apud me sarta tecta. Permitte

mihi, ut haec hic aliquamdiu haereant, antequam recondantur; non prorepent haec

tua ad alios. Vale et, Icarijs meis conatibus si favere non potes, saltem ignosce

temeritati. Ockenb., VI Cal. Apr. (= 27 Maart) A. CIƆIƆCLIV.

Si rosas tuas inter spineta mea carpi pateris, quaeso ut, ubi haec percurreris,

redeant ad amicam, cui illa ad te curanda commisi. Admisimus illam ad sacra nostra;

erant et huius sexus Heliconiae, quae haec tractabant. Dabit illa operam, ut ad me

deferantur.

5340. Aan J. Westerbaen 2)

. (K.A.)

Temere factum est, et me non hoc agente, vir praestantissime, quod inter chartulas

Gallicanas, quibus te obtudi, irrepserit scheda futilis, cui in gratiam, si Dijs placet,

equorum id quod vides insulsi carminis illevi. Quod ipsum, inter venatores et quas

in collibus Velaviae turbas dabant natum, equidem sprevi semper aut neglexi neque

de viburnis duxi quae par esset cupressulis meis accenseri. Adeo neque te interprete

nunc dignum erat neque adversario. Lucem utique, si me audis, non adibit. De

caetero ignosce libertati, cuius mihi copiam fecisti. - De Catsij nostri operibus

Emblematum volumen Latino-Belgicum 3) semper mihi et - fatebor - unicum in pretio

fuit; neque naevus, nisi fallor, in pulcherrimo corpore appareret, nisi Gallica

insparsisset. Eius rei si bonum senem hactenus non poenitet, ille quidem, quid

valeant humeri, quid ferre recusent 4) , nondum intelligit; amicos certe harum rerum

non penitus ignaros taedet balbutiei non pro illâ venâ. De tuis coram aliquando, si

voles, et amplior neque faxo inutilis sermo erit. Iam nescivisti me tibi tam familiarem

esse. Sed revertor eo ubi nuper desij. Hoc voluisti. Hag. Com., V Cal. Apr. (= 28

Maart) CIƆIƆCLIV.

5341. J. Westerbaen 5)

. (L.B.)

Commodum ex hortulo meo, ubi post sumptum prandium plantando et serendo et

inserendo operam dabam, ingressus Musaeum meum, tractabam Musas tuas

Gallicanas animumque meum oblectabam inter foeminas principes et cum Paride

illo inter dearum triadem totus tremebam, uti ad conspectum Thaidis Chaerea, imo

frater ejus Phaedria 6) , cum ad me tuae deferuntur literae ab aliquo, quem sibi

Mercurium paraverat amica nostra. Tu et hic Paridem agis, sed securius,

continentque illae judicium de Catzianis apertum, de meis quae Gallice balbutivi

tacitum. De optimi senis Emblematis tecum semper hoc judicavi, in quibus versiculi

1) Zie Plantus' Miles.

2) Uitgegeven door J.A. Worp, t.a.p., blz. 253. - Zie No. 5339.

3) Cats' Silenus Alcibiades, sive Proteus, Vitae humanae ideam, Emblemate trifariam variato,

oculis subjiciens, was in 1618 voor het eerst uitgekomen en dikwijls herdrukt.

4) Hor., A.P., vs. 39.

5) Uitgegeven door J.A. Worp, t.a.p., blz. 254. - Zie No. 5340.

6) Zinspeling op de Eunuchus van Terentius.

Constantijn Huygens, Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!