18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XIX 91

H. Quum- dicimus tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de

speciebus, nec ut speciem de individuis prwdicamus : quia non est

essentia genus, et persona species ; vel essentia species, et persona

individuum.

Hic adjiciendum est, quod tanta est aequalitas trium personarum atque indif-

ferens magnitudo, quod quum dicamus tres personas unam esse essentiam vel

substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis praedi-

camus. Non enim essentia divina genus est, et tres personae species ; vel essentia

divina species, et tres personae individua. Quod Augustinus rationibus probabilibus

atque irrefragabilibus aperte demonstrat in libro septimo de Trinitate, dicens : Si Aug.de Tri-

essentia genus est, species autem persona, ut nonnulli sentiunt, oportet appellari yii^e.

tres substantias *, ut appellantur tres personae : sicut quum sit animal genus, et vssentias

equus species, appellantur tres equi, iidemque tria animalia. Non enim ibi species

pluraliter dicitur, et genus singulariter, ut si diceretur, Tres equi sunt unum

animal ; sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia nomine generali dicun-

tur. Quum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres esse essen-

tias, quum tres equi tria animalia dicantur, non unum ; patet nomine essentiae non

significari genus, nec nomine personae speciem.

I. Hic probat Augustinus, quod non dicitur ut species de individuis.

Si vero dicunt, nomine personae non speciem significari, sed aliquid singulare

atque individuum, et nomine essentiae speciem intelligi, ut persona non dicatur ibidem.

sicut homo, sed quomodo dicitur, hic homo, velut Abraham, Isaac, Jacob, vel quis

alius qui etiam digito praesens demonstrari possit; sic quoque illos eadem ratio

confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Jacob, tria individua, ita tres

homines et tria animalia *. Gur ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus, si secundum nresanimaj

genus et speciem et individuum ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae ut

tres personae?

K. Alio modo probat idem.

Alio quoque modo idem probat Augustinus, scilicet quod essentia divina non

est genus, nec personae species ; vel essentia non est species, nec personae indi-

vidua. Una (inquit) essentia non habet species, sicut unum animal non habet ibidem.

species. Pater ergo et Filius et Spiritus Sanctus, non sunt tres species unius essen-

tiae. Divina ergo essentia genus non est. Sed nec species est essentia divina, et

personae individua, sicut homo species est, individua autem, Abraham, Isaac et

Jacob. Si enim essentia species est ut homo, sicut non dicitur unus homo esse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!