18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

174 W LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XXIV ; QU.EST. I

unitas qua? sic est principium numeri, est A nobis nisi per posteriora. Porro loquendo

in Deo. Secundo sic, quod unitas sit pars

numeri simpliciter : et sic unitas quse est

in Deo, non est principium numeri.Quam-

vis enim in Deo sit numerus personarum,

non tamen est in eo numerus simpliciter,

ut iufra patebil. Denique unitas Dei et

unitas creaturae non constituuut numerum

simpliciter. Qua? namque constituunt sim-

pliciter numerum univocantur in aliquo :

quia qua?cumque simpliciter numerantur,

sub communi aliquo numerantur. Deo autem

et creaturse nihil est commune, simi-

liter nec uuitati Dei et creaturse. Ideo non

est proprie concedendum quod Deus et

lapis sint duo, quamvis Deus sit unus et

lapis sit unus, nisi eo modo quo contingit

aliqua numerari sub uno communi de eis

analogice dicto. Haec Richardus.

Quorumdam, in-

Bonaventura demum :

quit, et prsesertim Magistri, fuit opinio,

quod quidquid sit de hoc nomine, unum,

in creaturis, in Deo non dicatur positive,

sed privative dumtaxat. Et assumit aucto-

ritatem a S. Hilario, quamvis ille aperte

non dicat hoc, sed ait quod horum nominum

usus inventus est magis causa pri-

vandi quam ponendi quidquam in Deo. Et

ratio fuit Magistri, quoniam unum posi-

tive sumptum, principium est quantitatis

ac numeri ; Deus autem in se quantitatem

non habet, neque in se est numerabilis,

nec connumerabilis aliis. Et quamvis positio

ista videatur probabilis, tamen com-

muniter non tenetur : quoniam

unitas

multo perfectius est in Deo quam in cre-

aturis. Quum ergo in creaturis sit aliquid

positive, multo magis in Deo. Rursus,

quum omnis unitas ad primam unitatem

finaliter reducatur, nec finalis reductio

sistat in privatione, oportet quod unitas

Dei sit aliquid positivum. Idcirco dicendum,

quod loquendo de uno in creaturis

quantum ad rationem intelligendi, sic di-

citur privative, sed dicitur positive quantum

ad rem intellectam. Et ratio est, quia

unum habet rationem primi : prima autem

non intelliguntur nec notificantur a

de uno quantum ad rem intellectam, sic

in rebus inferioribus habet respectum tam

ad materiam quam ad formam : et ratione

respectus ad materiam, est in se indivi-

sum, potentia tamen divisibile ; et quia

potentia materialis se habet per modum

privationis, idcirco et unum secundum

islum respectum. Ratione vero respectus

ad formam, quae dat esse distinctum et

limitatum, sic unum dicit quid positivum,

videlicet esse divisum ab aliis. Quumque

B in Deo nihil sit materiale, sed formalitas

summa et maxime actualis, unum in Deo

non nisi positive accipitur; in creaturis

autem, in quibus attenditur secundum formam

atque materiam, interdum accipitur

positive, aliquando privative. — Si autem

objiciatur, quod unum non est principium

numerandi in Deo, ergo non convenit

ei : dicendum, quod unum dicit privationem

multitudinis secundum generalem

sui nominis rationem ; sed privatio illa,

quamvis nomine tenus exstet privatio,

C tamen realiter consistit positio : quoniam

quanto plus est privatio divisionis in

aliquo, tanto in eo est major perfectio.

Quumque in Deo sit perfectissima unitas,

ipsa in Deo accipitur per totius multitu-

dinis privationem omnimodam ; sicque

unum vocatur, quod non habet in se mul-

titudinem actu neque potentia, nec per

se neque per accidens, neque per divisionem

nec per aggregationem : et hoc est

unum perfectum, summum et infinitum,

quod non est in potentia ad numerum

D proprie sumptum, nec est connumerabile

alii ; sicque soli convenit Deo. Unde con-

stat quomodo Deus dicitur unus positive,

et qualiter differt unitas ejus ab unitate

creaturae. Heec Bonaventura.

Circa hsec quserit Albertus, an Deus sit

magis unus quam unitas ipsa. Videtur

quod non, quia in unitate nihil est nisi

unitas : ergo est simplicissima. Item, si

Deus est simplicior unitate et magis unus

quam illa, ergo ante unitatem est aliquid,

quum tamen ipsa sit primum. — Ad quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!