18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

152 LIBER I SEXTENTIARUM. — DIST. XXIII

persona, Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona ;

cur non dicamus simi-

liter tres deos, quum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus Sanctus sit

Deus. Quia scilicet illud Scriptura contradicit ; hoc autem etsi non dicit, non tamen

contradicit. Unde Augustinus hanc movens quaestionem atque definiens, in libro

Aug.dcTri- septimo de Trinitate ita ait : Si ideo dicimus Patrem et Filium et Spiritum San-

a e

vn c i,n'^ ctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est, cur non etiam

tres deos dicimus? Certe, ut praedictum est, quia Pater est persona, et Filius est

persona, et Spiritus Sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur. Quia ergo

Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, cur non dicuntur tres dii ?

ideo non

Ecce proposuit hanc quaestionem. Attende quid respondeat, subdens : An

dicuntur tres dii, quia Scriptura non dicit tres deos ? Sed nec tres personas alicubi

Scripturae textus commemorat. An ideo licuit loquendi et disputandi necessitate tres

personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit? Si

Deut. v!, 4. autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura, dicens : Audi, Israel, Deus

tuus, Deus unus est. Ecce absolutio quaestionis, quare potius dicamus tres personas

quam tres deos, quia scilicet illud non contradicit Scriptura.

G. Alia qucestio, cur non dicimus tres essentias, ut tres personas,

quum Scriptura non contradicat.

Verum et hic alia emergit quaestio, quam Augustinus consequenter annectit,

Aug. o . P dicens : Gur, inquit, et tres essentias non licet dicere, quod similiter Scriptura

sicut non dicit, ita non contradicit ? At si dicis, quod propter unitatem Trinitatis

non dicuntur tres essentiae, sed una essentia; qusero cur non propter eamdem

unitatem Trinitatis dicantur una persona, et non tres personae? Ut enim est illis

commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia, sic illis commune

est personas vocabulum. Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi ne-

cessitate a Graecis et Latinis parta haec vocabula adversus insidias vel errores

hasreticorum ? Quumque conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum

sensus quod in secretario mentis de Deo tenet, sive per piam fidem, sive per qua-

lemcumque intelligentiam ; timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa

summa aequalitate ulla diversitas. Rursum, non poterat dicere non esse tria quaedam

: quod quia dixit Sabellius, in haeresim lapsus est. Quaesivit ergo quid tria

diceret, et dixit tres personas, sive tres substantias secundum Graecos.

H. Sicut nos dicimus tres personas, ita Graici tres substantias, quas dicunt

hypostases, aliter accipientes substantiam quam nos.

n.ii. n. s. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum consuetudinem

Graecorum oportet intelligi. Sic enim illi dicunt tres substantias unam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!