18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUID SIT PERSONA, ET QLLE RATIO EJUS IN DIVINIS, ET QUALITER DEO CONVENIAT 163

hoc quod stat pro relativo, non habeat so- A

lum ex usu, ut prima dixit opinio, sed

etiam ex sua significatione. — Ha?c Thomas

in Summa. Et videntur in his Tho-

mas, Albertus, Udalricus, satis concordes.

.Egidius demum de his scribit ita pro-

lixe, quod tsedium fuit perlegere. Gon-

tradicit etiam Thomee in multis in ista

materia, quamvis in principali conclusio-

ne parum aut nihil distet ab eo : quia

concedit personam in divinis relationem

insinuare.

Et verum est quod in positione Thomse B

aliqua continentur quse parvi sunt robo-

ris, ut probationes quibus reprobare cona-

tur acceptionem nominis personse pro so-

lo absoluto ad tempus, et quod deinde

post inquisitionem hsereticorum impositum

sit ad significandum relationem. Hoc

enim B. Augustinus septimo de Trinitate

diffuse et apertissime scribit, quemadmodum

et ^Egidius hic declarat atque in

textu ostenditur. Et tunc habebant viri

catholici valde rationabilem sufficientem-

que causam ad instituendum in hoc no- C

mine personse aliquid novee significationis.

— Item quod ait, quod sicut album

non dicit personam de se, ita nec pater.

Paternitas namque formaliter relationem

importat, quse convenire et inesse non

potest nisi supposito. Nam sicut generare,

ita patrem esse solius exstat suppositi. Verum

est tamen, quod nomen hoc, pater,

secundum se sumptum, commune est et

convenit multis.

Insuper Petrus consonanter his ait :

Hoc nomen, persona, primo fuit in mora- D

libus institutum ad significandum personam

larvatam, larvali sono proprietates

alicujus exprimentem. Hinc a boatu vocis

sonorae, quam sonoram reddit larvale in-

strumentum, vocatur persona, quasi per

se sonans, media producta, non correpta :

et hoc, respectu habito magis ad proprie-

tatem rei, quam compositionis nominis,

secundum Boetium libro de Duabus natu-

ris Ghristi. Inde extensum est nomen per-

sonse ad irrationalia. Unde grammatici

suppositum verbi vocant personam, di-

centes primam personam quse loquitur,

secundam, cui loquitur, tertiam, de qua

loquitur, etiam in verbis quae non signi-

ficant actus rationales, ut latrare. lnde

translatum est nomen personse ad natura-

lia, atque ad significandum suppositum ra-

tionalis natura>, distinctum proprietate ad

dignitatem pertinente. Unde persona dicitur

quasi per se una : unum vero voca-

tur quojlest indivisum in se, et divisum

ab aliis. Inde translatum est ulterius secundum

usum hominum, ad significandum

hominem famosum, in statu alicujus

dignitatis aut perfectionis seu eminentiee

constitutum, ut preesulem aut decanum.

Et hoc rursus prout dicitur persona a per

se sonando : sic quippe notat dignitatem

notabilem. Inde translatum est ad super-

naturalia et divina, in quibus impropor-

tionabiliter eminentiori est modo quam in

creatis. Salvatur etenim ratio personalita-

tis in divinis secundum hoc quod est per

se subsistere in natura intellectuali, et

distingui proprietate ad dignitatem perti-

nente.

Insuper Petrus : Persona, inquit, tam in

singulari quam in plurali significat sub-

stantiam simul et proprietatem ; sed quoniam

proprietatem significat quasi ultimam

differentiam completivam, ideo simplici-

ter dicitur significare relationem, substan-

tiam vero secundum quid :

quia

significat

rem de genere substantise, sed sub rela-

tiva proprietate. Hoc quoque quod relationem

designet, convenit ei prout accipitur

in divinis loco materiee, non secundum

generalem rationem personse. In definiti-

one autem Boetii, qua persona dicitur ra-

tionalis naturae individua substantia seu

subsistentia, substantia dicitur a generali

proprietate subsistendi per se ; rationalis,

a speciali proprietate intelligendi ; indivi-

dua, a singulari proprietate distinguendi.

Persona igitur in divinis est quae habet

hsec tria : hoc autem est suppositum divi-

nse essentise, non ipsa essentia. Et est res

naturee et res habens divinam naturam,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!