18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXVIII 471

causa eveniendi. Impossibile est autem ea non evenire quum praescita sint : quia

si non evenirent quum praescita sint. falleretur Dei praescientia. At Dei praescientia

falli non potest. Impossibile est ergo ea non evenire quum praescita sint. Sic ergo

praescientia causa eorum esse videtur quae prsescita sunt. Hoc idem et de scientia

dicitur, scilicet, quod quia Deus aliqua novit, ideo sint.

Cui sententiae Augustinus attestari videtur, iri quintodecimo libro de Trinitate

sic dicens : Non

ista ex aliquo tempore cognovit Deus ; sed futura omnia tempora- Aug.de Tri-

lia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de " U

v n%2.

quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit.

Universas autem creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit

sed ideo sunt, quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus : quia ergo

scivit, creavit ; non quia creavit, scivit. Nec aliter scivit creata quam creanda : non

enim ejus sapientiae aliquid accessit ex eis ; sed illis exsistentibus sicut oportebat

et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde in Ecclesiastico : Antequam crea- Eccu.xxm,

rentur, omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt. Ecce his verbis vi-

detur Augustinus innuere. scientiam vel praescientiam Dei causam esse eorum quae

fiunt, quum dicit ideo ea esse, quia Deus novit. — Idem quoque in sexto libro

dicere videtur :

Quum (inquit) decedant et succedant tempora, non decedit aliquid Aug.o P .cit.

vel succedit scientiae Dei, in qua novit omnia quae fecit per ipsam. Non enim haec

quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo. quia facta sunt ; sed potius ideo facta sunt,

quia immutabiliter ab eo sciuntur. Et hic etiam significare videtur, Dei scientiam

causam eorum esse quae fiunt, dicens, non ideo Deum ea novisse, quia facta sunt,

sed ideo facta sunt, quia novit ea Deus. Ideoque videtur Dei scientia vel praescientia

causa esse eorum quae novit.

B. Inconvenientia ostendit quce sequerentur } si diceretur scientia vel

prazscientia causa omnium rerum quce ei subsunt.

Quod si ita est, est ergo causa omnium malorum, quum omnia mala sciantur et

praesciantur a Deo : quod longe est a veritate. Si enim Dei scientia vel praescientia

causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum : quod penitus falsum

est. Non ergo scientia vel praescientia Dei causa est omnium quae ei subsunt.

G. Quod res futurce non sunt causa scientice vel prazscientim Dei.

Neque etiam res futurae causa sunt Dei prasscientiae. Licet enim non essent

futurae nisi praescirentur a Deo, non tamen ideo praesciuntur, quia futurae sunt. Si

enim hoc esset, tunc ejus quod aeternum est, aliquid exsisteret causa ab eo alie-

num, ab eo diversum ; et ex creaturis dependeret scientia Creatoris, et creatum

causa esset increati. Origenes tamen super Epistolam ad Romanos ait : Non

pro-

pterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum ; sed quia futurum est, ideo scitur a n. 8.

' v ' ,n '

origen. in

b '

Rom.lib.vn,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!