18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Prseterea circa hsec scribit Durandus :

Duo consideranda sunt hic. Primum est,

an caritas possit diminui. Secundum est,

an diminuatur secundum actum. Omnes

autem concedunt, quod quantum est ex

sua natura, possit diminui quemadmodum

et augeri. Et hoc rationabiliter, quoniam

latitudinem graduum habet in quibus

ejus natura potest salvari : et sicut talis

forma per agens potest deduci de imperfecto

gradu ad perfectum, sic quantum

est in se, potest reduci de gradu perfecto

ad imperfectum. — Utrum autem perfe-

ctio caritatis ita aliquando actu minua-

tur, est duplex opinio. Una dicentium quod

sic. Quorum ratio est, quoniam Deus non

est causa corruptionis caritatis, nisi per

aversionem voluntatis ab eo per peccatum

mortale. Sed sicut voluntas totaliter

avertitur a Deo per peccatum mortale, sic

aliquantulum avertitur per veniale, juxta

illud Augustini in libro Confessionum :

Minus te, o Domine, amat, qui aliquid tecum

amat quod non amat propter te. Ergo

sicut propter totalem aversionem peccati

mortalis caritas omnino corrumpitur, sic

propter partialem aversionem venialis mi-

nuitur. Pro hac opinione videtur esse,

quod in libro LXXXIII Qusestionum asse-

rit Augustinus : Venenum caritatis est cu-

piditas, et ubi est parva cupiditas, ibi

magna caritas ; et ubi nulla cupiditas, ibi

perfecta est caritas. Constat autem quod

ssepe augetur cupiditas : ergo frequenter

minuitur caritas. Item, demus quod duo

AN CARITAS MINUATUR 57

sint in caritate sequali, et unus venialiter tibi ex his, virtutes non posse diminui. Et

D hoc non est ex fortitudine aut impassibi-

peccet, alius non : apparet quod uterque

eorum non sit Deo sequaliter placens et

carus. Ergo veniale facit unum eorum minus

carum, sicque diminuit caritatem. —

Alia opinio est, quod caritas nunquam mi-

nuitur quantum ad essentiam habitus :

quia si posset sic minui, hoc esset per

veniale peccatum. Quidquid autem potest

minuere aliquid, potest illud tandem om-

nino destruere : sicque per sola venialia

caritas posset corrumpi. Et si hoc facto

quis protinus moreretur, quserendum est

A an salvaretur, an potius damnaretur. Si

salvaretur, ergo aliquis posset sine carita-

te salvari ; si damnaretur, ergo pro solis

venialibus quis adultse eetatis posset dam-

nari. Insuper, quum caritas infusa sit fini-

ta, si per venialia minuitur, toties possent

venialia iterari quod totaliter destruerent

caritatem : quod nullus concedit. Secundo

probatur hoc sic : Ponatur quod aliquis

sit in minimo gradu caritatis et venialiter

peccet, quceritur an per veniale illud ca-

ritas ejus diminuetur, an non. Si minue-

B tur, ergo et corrumpetur, quum sit minimi

gradus : sicque solum unum veniale

caritatem corrumpet. Si non, ergo eadem

ratione nec aliud veniale diminuet eam.

Tertio sic : Si veniale caritatem diminuit,

ergo et prsemium quod caritati correspon-

det minorabit, cujus minoratio poena est,

utpote damnum : sicque pro solo veniali

infligeretur poena seterna. — Hsec Duran-

dus.Qui huic secundse opinioni magis con-

sentit.

Amplius Guillelmus Parisiensis in tra-

C ctatu suo de Vitiis et virtutibus, circa

finem primse partis, fortiter tenet caritatem

non posse diminui, jnter cetera lo-

quens : Impossibile est virtutes infusas

minui vel remitti. Nam per peccata mor-

talia penitus exstinguuntur. Si autem per

venialia minuerentur, aliquid de prsemio

earum detraheretur : et sic poena seterna

pro eis infligeretur, sicut jam tactum est.

Ad hoc inducit varia argumenta jam prse-

inducta, ex quibus concludit : Sufficiat

litate virtutum hujusmodi, sed ex divina

justitia, quse pro veniali non patitur infligi

pcenam seternam : quemadmodum

Adam ante peccatum immortalis et in-

vulnerabilis fuit, non naturali impassibi-

litate, sed protectione divinse justitise, quse

non permisisset eum tunc lsedi, si quis

voluisset eum lsedere ferro vel igne. Prseterea,

dato quod decedat quis solum cum

uno veniali peccato quod gratiam ejus di-

minuit, non est dubium quin pro illo ve-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!