18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUALITER RATIO DONI CONVENIAT SPIRITUI SANCTO 75

tur dari, estque omnium donorum carissimum

atque gratissimum. Unde et propter

se ipsum expetitur, et quseritur ab aman-

tibus absque simoniaca venalitate. Illo etenim

dato, dantur omnia; et illo retento,

omnia retinentur. Hinc vere et sincere

mutuo se amantes, se ipsos sibi invicem

dedisse dicuntur, et amor est mutua amicorum

possessio. Quia ergo non minor est

primi et altissimi Patris benignitas ac bo-

nitas, quam ejus fecunditas ; necessario

non minor erit amor seu gratia et primum

donum ab ipso procedens, quam partus

ejus. Insuper, quoniam inter benignitatem

et dona exteriora quse ex ipsa procedunt,

necessario interest amor, quo non prsedo-

nato, impossibile est exteriora donari; ne-

cesse est de prima benignitate in quantum

benignitas est, primo loco amorem

procedere qualis congruit tantse benigni-

tati, deinde per amorem dona exteriora.

Rursus, quod primo et secundum se a

summo et maximo datur datore, oportet

esse maximum donum seu datum. Benignus

vero, in eo quod benignus, primo

dat suum amorem, et ex amore consequenter

dat alia. Idcirco necesse est amorem

esse primum et maximum donum.

Imo omnium donorum quocumque modo

fiant, fontem atque principium esse amo-

rem, hinc clarum est. Nam sive gratis,

sive ex amore simoniaco fiat donatio, attamen

certum est quod fiat ex amore. Aut

enim amatur is cui fit donatio, aut illud

propter quod fit. — Amor autem a se ipso

esse non potest, quum sit donum de beni-

gnitate amantis procedens in alium. Itaque

est necesse ut paterna benignitas larga sit

amoris. Quemadmodum enim intellectus

se habet ad interiorem loquelam, quse est

primogenita proles ejus; ita se habet be-

nignitas seu benigna voluntas ad gratiam

primam, scilicet increatam, quse est amor

purissimus. Hinc sicut de intellectu primo,

necessario processit alius, scilicet primoge-

nitus et unigenitus ejus; ita de benignita-

te fontaliter larga, necessario fluxit gratise

amor seu amor gratuitus. Hsec Guillelmus.

A Ad primum ergo dicendum, quod ejus

solutio patet ex assignatione multiplicis

acceptationis ejus quod est dare. Nunc

enim est sermo de dono et datione ad vo-

luntatem pertinente et ex ea fluente. Ideo

ait Udalricus : Quum dicimus omnia data

dari per Spiritum Sanctum, non loquimur

de illa donatione cujus principium est na-

tura, de qua ad Philippenses scribit Apo-

stolus : Pater dedit Filio nomen quod est Phiiipp. »,

super omue nomen ; atque Hilarius : Pater

dedit essentiam Filio. Haec namque non

B est propria donatio, sed naturalis communicatio.

Sed loquimur de communicatione

cujus principium est voluntas : et ha?c

proprie donatio est, prout nunc mentio

est de ea, quoniam dicit auctoritatem dantis

respectu dati. — Ad secundum, quod

Spiritus Sanctus est donum in quo omnia

dona creata donantur ; et sicut jam patuit,

divina essentia non est proprie donum

nec datum. — Ad tertium, quod amor Spi-

ritui Sancto appropriatur, et interdum

personaliter, non essentialiter, sumitur,

G ut quum Spiritus Sanctus vocatur proprie

Amor. — Ad quartum, quod Filio convenit

dari secundum naturam ,

assumptam

; et

quoad hoc, datus est a Spiritu Sancto, sic-

ut expositum est. Propterea Thomas ait :

Quamvis Spiritus Sanctus non sit principium

Filii, est tamen principium effectus

secundum quem Filius dicitur dari et mit-

ti. — Ad quintum, quod Spiritui Sancto

convenit esse donum ab aptitudine, non

ab actu donandi ; nec tamen ideo dicitur

donum, quia a Patre datus sit Filio aut

D econtra, ut infra dicetur, nisi quod datus

est Filio secundum humanitatem assum-

ptam. — Ad sextum responsum est, et ostensum

qualiter eadem bona creata aliter

appropriantur Filio et aliter Spiritui Sancto

sub ratione doni gratis exhibiti. — Ad

septimum quoque solutio patet ex prsein-

ductis. Nec est inconveniens quod doni

increati sit donum creatum tanquam effe-

ctus illius ; nec tamen itur in infinitum.

Et si objiciatur, quod secundum Philosophum,

alterationis non est alteratio, nec

9 "

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!