18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

208 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXVI ; QU.EST. II

ferre secundum numerum (imo talis dif- A

ferentia causatur ex divisione materise),

sed eam tantum ostendunt. Hoc autcm

stare non potest, quoniam quee se ipsis

distinguuntur, ex se ipsis aliquam habent

rationem distinctionis : sicut substantia

a quantitatc, per id quod in intellectu est

utriusque, quod est esse subsistens, quantum

ad substantiam, et esse mensuram,

quoad quantitatem. Si autem consideren-

tur duse hypostases, una hypostasis in

quantum hypostasis, non habet in intel-

lectu unde ab alia distinguatur, quum B

utraque sit hypostasis. Ergo oportet quod

habeat hoc, in quantum est hsec hyposta-

sis per aliquam determinationem exsistentem

in ea, vel secundum determinatam

materiam, sicut est in creaturis (quod es-

se non valet in Deo), vel secundum ali-

quid aliud. Si autem dicatur quod hoc sit

sola origo per quam determinate efficitur

seu producitur ista hypostasis, tunc per

originem intelligitur vel ipsa relatio ori-

ginis, et hoc est quod ponimus ; aut ori-

go significatur per modum operationis, et C

sic nullo modo habet quod distinguat hy-

postases : imo oportet quod sit ab hypo-

stasi distincta, quoniam omnis operatio

est individuorum distinctorum, secundum

Philosophum. — Ideo dicimus, quod nihil

aliud est principium distinctionis in di-

vinis nisi relatio. Gujus ratio est, quia

omnis distinctio vel divisio, secundum

Philosophum quinto Metaphysicse, est vel

per quantitatem, vel per formam. Porro

in divinis non est divisio neque distinctio

per quantitatem neque materiam, quum D

in Deo non sit quantitas neque materia :

est ergo per aliquam formam. Omnis vero

distinctionis formalis principium est ali-

qua oppositio, oppositionem large sumen-

do proul etiam imperfeclum et perfectum

opponuntur in quantum in uno est negatio

privatiove alterius. In omnibus autem

oppositionibus alterum est ut perfectum,

alterum ut imperfectum, prseter relationem

: quod patel per se in affirmatione

et negatione, in privatione quoque et ha-

bitu; patet etiam in contrariis, quia secundum

Philosophum Physicorum primo,

semper unum contrarium est sicut nobi-

lius, et alterum ut vilius. Ideo in divinis

nulla talis potest esse distinctio, ubi est

summa et pura perfectio. Sed in relativis

neutrum est sicut privatio alterius, vel

defectum uilum importans : quia in re-

lativis nulla est oppositio secundum id

quod relativum in aliquo est, sed secundum

id quod ad aiiud dicitur. Unde quamvis

una relatio habet annexam negationem

alterius in eodem supposito, non tamen

ista negatio aliquem importat defeCtum :

quia defectus non est nisi secundum aliquid

quod natum est esse in aliquo. Unde

quum id quod habet oppositionem relativam

ad ipsum, secundum rationem oppo-

sitionis non ponat aliquid, sed ad aliquid,

non sequitur imperfectio vel defectus.

Hinc solum talis oppositio competit di-

stinctioni personarum. Hsec Thomas in

Scripto.

Insuper in prima parte Summse, qusestione

quadragesima : In quibuscumque

(inquit) pluribus invenitur aliquid commune,

oportet quaerere aliquid distinctivum.

Quumque divinse personse conve-

niant in essentia, necesse est quserere

aliquid quo distinguantur, ita ut plures

sint. Inveniuntur autem in divinis perso-

nis duo secundum quae differunt, scilicet

origo atque relatio. Quse quamvis non

differant re, differunt tamen in modo

significandi : quia origo significatur per

modum actus, ut generatio ; relatio vero

per modum formae,sicut paternitas. — Quidam

igitur attendentes quod relatio con-

sequitur actum, dixerunt quod hypostases

in divinis distinguuntur per originem, ita

quod Pater distinguitur a Filio, quoniam

Pater generat et Filius generatur; rela-

tiones vero seu proprietales manifestent

consequenter distinctionem hypostasum,

quemadmodum in creaturis proprietates

manifestant distinctionem individuorum.

Sed hoc stare non potest propter duo. Primo,

quia ad hoc quod aliqua duo intel-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!