18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

'S TN LIBRUM I SENTE.NTIARUM. DIST. XLIII ; QU.EST. I

Praeterea Alexander : Quidam, inquit, A

sophismatibus suis decepti, immensitatera

divinae potentise limitare conati sunt sex

modis, videlicet, actu, voluntate, bonilate,

justitia, praescientia el ratione, arguentes

sicut continetur in littera. Quibus respon-

demus, quia ul ail Augustinus in Enchi-

ridio, omnipotens Dei voluntas mulla po-

test quse. nec vult nec facit. — Oeabile

autem dicitur, non potentia materiae,. sed

solum potentia Creatoris. Quae potentia po-

lest intelligi absolute, et item cum dispositione

seu praeordinatione : sic et creabile B

potest dici, vel quod est in potentia causae

creantis, aut quod est in dispositione si-

ve praeordinatione ipsius ut quandoque

creetur ab initio mundi usque ad finem.

Et si sumatur creabile secundo modo, concedendum

est, quod Deus potest creare in

quovis instanti sicut disposuit. Ex hoc tamen

non sequitur quin possit poslea alia

creare. — Et si objiciatur, quod Augustinus

ait in libro de Symbolo, lllud solum

Deus non potest quod non vult; exponendum

est, quod illud solum non potest C

facere, quod non vult se posse. Alias enim

Deus multa et innumerabilia potest quae

facere n,on vult.

Prseterea circa haec multa possent inqui-

ri. Primo, an Deus non possit nisi quod

justum est, hoc est, an aliquid possit de

potentia, quod non potest de justitia. Quod

non videtur, quia super illud ad Galatas,

Gaiat. iv, Si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis

,0et

dedissetis mihi, loquitur Glossa : Non

potest fieri quod non fit juste.

Responsio quoque Bonaventurae in prae-

Dicendum : Secundum Hugonem in suis D habitis virtualiter continetur, et in respon-

Sententiis, sicut aeternitatem Dei non aequat

tempus, nec immensitatem locus, nec sa-

pientiam sensus, nec bonitatem virtus; sic

nec potentiam opus. Excedit enim in in-

finitum potentia Dei suum effectum. —

Quum itaque dicitur, Deus non polest

facere nisi quod bonum et justum est,

dislinguenduin est verbum hoc, esl : quia

aut dicit praesens indeterminatum el in

habilu, aut dicit tempus prsesens ut nunc

el in actu. Primo modo Deus non potest

nisi quod bonum et justum est, quoniam

sensus est : Deus non potest nisi quod

bonum et justum esset si faceret. Secundo

modo falsum est hoc, quum sit sensus :

Non potest facere nisi quod bonum el justum

est nunc. — Sic quoque est distinguendum,

quum dicitur, Deus non potest

nisi quod sua justitia exigit : quia si ver-

bum hoc, exigit, dicit congruentiam in

habitu, verum est, ut sit sensus : Non po-

test facere nisi quod justum est; id est, ni-

si quod justitise suae congrueret si faceret

illud. Si vero dicat congruentiam in actu,

non est verum. Exigere tamen, quum dicat

exactionem, non convenit proprie Deo. —

Denique justitia Dei uno modo notat di-

vinae condecentiam bonitatis : sicque quid-

quid Deus potest de potentia, potest de

justitia. Alio modo notat congruentiam

meritorum : et sic non quidquid potest de

potentia, potest de justitia, id est secundum

nostrorum congruentiam meritorum.

In Deo etiam idem est posse de jure et

posse de facto, secundum quod jus dicit

condecentiam bonitatis.

Dum vero quaeritur, an Deus possit Petrum

damnare et Judam salvare, dicendum

quod potentia duplex dicitur esse in Deo,

videlicet absoluta et ordinata : et dicitur

ordinata, secundum rationem divinae prae-

ordinationis et justitiae reddenlis unicui-

que secundum merita sua. De potentia

igitur absoluta hoc posset, quia non im-

plicat ; non de potentia ordinata. — Haec

Alexander.

sione Petri pene formaliter.

Porro Durandus hic sciscitatur, an ra-

tiones doctorum probantium divinam po-

tentiam esse infinitam,sufficienter probent

intentum. Et apparet ei aliisque nonnul-

lis, quod quamvis habeant probabilitatem,

non tamen necessilatem. Potissima quippe

illorum ratio esse videlur, quod divina

potentia idco sit infinita, quoniam non est

limitala neque contracta ad genus et speciem,

sed omnium specierum ac generum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!