18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN APPROPRIATIO HILARIl EXSTET CONVENIENS 313

linquitur pulchritudo. Nempe ut asserit A tributa non possimus sufficienter et dis-

Augustinus,pulchritudo non est nisi sequa-

litas numerosa. Quoniam ergo Filius ad

Patrem habet pulchritudinem a?qualitatis,

quia perfecte exprimit Patrem, ut plena

imago ; in comparatione quoque ad crea-

turas habet omnium rationes lanquam ars

plena rationibus cunctorum viventium :

hinc ei species, id est pulchritudo, recte

appropriatur. Etenim nomen speciei im-

portat pulchritudinem (juxta illud : Spe-

cies Priami digna est imperio), et similitudinem

cognoscendique rationem. Natura B

siquidem producit sibi simile et sequale

pro posse : idcirco quum Filius emanet

per modum naturse, habet rationem ex-

pressae et perfectse similitudinis ; et ex eo

quod habet rationem perfectse similitudi-

nis, habet rationem cognitionis : et ratio-

ne utriusque habet summse pulchritudinis

rationem. Heec Bonaventura.

Thomas quoque his consonans : De ap-

propriatione, inquit, contingit loqui du-

pliciter : primo, ex parte rei ; secundo, ex

parte nostri : et utrobique convenientia C

invenitur. Quamvis enim attributa essentialia

tribus personis exstent communia,

tamen unum secundum rationem suam

magis habet similitudinem cum proprio

unius personse quam alterius : ideo huic

personse magis appropriatur. Verbi gra-

tia : Potentia habet in ratione sua principium

(potentia enim est principium trans-

mutandi), ideo Patri appropriatur, qui est

principium sine principio ; et sapientia

Filio, qui procedit ut verbum ; bonitas

Spiritui Sancto, qui procedit ut amor, cu- D

jus objectum est bonum. Sicque similitu-

do appropriati ad proprium personse, facit

convenientiam appropriationis ex parte

rei : quse etiam esset, si homo non esset

nec aliqua creatura. Secundo, ex parte

nostra convenientiam facit utilitas conse-

quens. Invenitur namque distinctio et or-

do in attributis divinis et in personis, sed

differenter : quoniam in personis est dis-

tinctio et ordo realis, in attributis vero

secundum rationem. Hinc quamvis per at-

tincte ascendere ad cognoscendum pro-

pria personarum, tamen inspicimus in

appropriatis aliquam personarum simili-

tudinem, sicque valet appropriatio talis

ad aliquam fidei manifestationem, quam-

etiam

vis imperfectam : quemadmodum

ex vestigio atque imagine sumitur aliqua

via persuasiva ad manifestationem

et notitiam personarum. — Denique ap-

propriatum formaliter sumptum, videli-

cet in quantum appropriatum, includit in

se proprii et communis rationem. Illis

quoque attributis praecipue competit ap-

propriari personis, qua3 ex sua ratione

habent similitudinem, vel ad originem

personarum, sicut potentia, quse est prin-

cipium productionis : vel ad determinatum

modum originis, ut bonitas ad pro-

cessionem amoris, sapientia vero ad Verbi

processionem. Nam et processiones personarum

ad intra distinguuntur ac nomi-

nantur secundum diversas rationes attri-

butorum, secundum quod dicimus quod

Spiritus Sanctus procedit per modum vo-

luntatis, et Filius per modum naturse et

intellectus. Hsec Thomas in Scripto, in

determinatione qusestionis qua quserit in

generali, an essentialia attributa divinis

approprientur personis.

Insuper de appropriatione Hilarii san-

ctus Doctor : In appropriatione (ait) Hila-

rii ponuntur tria propria nomina personarum,

videlicet, Pater, imago, et munus;

et tria appropriata, quee sunt, seternitas,

species, usus. Cujus appropriationis ratio

heec est : ^Eternitas enim in sua ratione

includit duo. Unum est, quod est omnis

durationis principium, in quantum est

prima mensura : unde ab ea fluunt sevum

et tempus. Sicque habet similitudinem ad

propria Patris quae ei conveniunt in quantum

est principium per generationem et

spirationem, hoc est ad paternitatem et

communem spirationem. Secundo habet

in ratione sua privationem principii, et

in hoc convenit cum proprietate Patris

quse competit Patri in quantum est au-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!