18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XL 509

autem, si disjunctim, ut si intelligas, istum non posse damnari quem dico prae-

destinatum : potuit enim non esse praedestinatus, et ita damnaretur.

C. Quomodo adhuc instant qucestioni.

Verumtamen adhuc instant, et secundum conjunctionem argumentando, ita

procedunt : Non enim, inquiunt, potest esse ut aliquis praedestinatus sit et damnetur :

utrumque istorum simul esse non potest. Sed alterum horum non potest non esse,

scilicet quin iste sit praedestinatus : ab aeterno enim praedestinatus est, et non potest

modo non esse praedestinatus. Quum ergo impossibile sit simul utrumque esse, et

impossibile sit alterum non esse ; videtur non posse alterum esse, scilicet ut dam-

netur. Quod si est, ergo non potest esse ut non salvetur.

In hujus quaestionis solutione mallem alios audire quam docere. Dicimus tamen,

de praescientia similem posse moveri quaestionem. Ideoque tam hic quam ibi unam

facimus responsionem, dicentes determinandum fore illud cui innititur tota haec

quaestio, scilicet : impossibile est alterum istorum non esse, scilicet quin iste modo

sit praedestinatus : ab aeterno enim iste praedestinatus est. Distinguendum enim est

quum ait : Iste non potest modo non esse praedestinatus, vel non potest modo esse

quin sit praedestinatus. Hoc enim conjunctim et disjunctim intelligi potest. Non

enim potest esse, ut ab aeterno sit praedestinatus, et modo non sit praedestinatus

nec potest esse simul, ut sit praedestinatus et non sit praedestinatus : sed tamen

potuit esse ab aeterno quod non esset prsedestinatus, et potuit ab aeterno non esse

praedestinatus ; et sicut ab aeterno Deus potuit eum non praedestinare, ita conce-

ditur a quibusdam, quod et modo potest Deus eum non praedestinasse. Ab aeterno

ergo potest Deus non praedestinasse eum :

ergo potest iste non fuisse praedesti-

natus. Si vero non fuisset praedestinatus, nec modo esset praedestinatus. Ergo modo

potest non esse praedestinatus. Ita et de praescientia et praescitis dicunt. Quod in

actionibus vel in operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Ex quo enim

aliquid factum est vel dictum, non concedunt quod illud possit non esse vel non

fuisse : imo impossibile est non esse vel non fuisse quod factum est vel dictum,

referentes possibilitatem vel impossibilitatem ad naturam rei exsistentis. Quum vero

de praescientia vel de praedestinatione Dei agitur, possibilitas vel impossibilitas ad

potentiam Dei refertur : quae semper eadem fuit et est, quia praedestinatio, prae-

scientia, potentia, unum in Deo est.

D. Quid sit reprobatio Dei, et in quibus consideretur, et quis sit

pro3destinationis effectus.

Quumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est divina electio qua elegit Ephes.i,*.

quos voluit ante mundi constitutionem, ut ait Apostolus ; reprobatio econverso

intelligenda est praescientia iniquitatis quorumdam, et praeparatio damnationis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!