18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

186 IN LIBRUH I SENTENTIARIM. — DIST. XXIV ; Ql.EST. V

suppositionem quantum vero ad signi- A stione tricesima prima : Nomen ;

ficatam secundo unitatem, respicit for-

inam. — Haec Antisiodorensis, qui de hoc

scribil subtiliter ac diffuse.

Albertus quoque hinc loquifur : Trini-

tas, secundum Isidorum, dicitur quasi trium

unitas, el quamvis secundum nomen

importet essentiam in recto, quum dici-

tur, unitas frium; tamen secundum rei

significationem est econtrario : ideo trini-

tas est tres uniti seu tres persona? unitae

in una essentia. Ideo ha?c est vera, Deus

est unus et trinus; et ly Deus, supponit.

essentiam in supposito in communi seu

indistincte : ideo gratia essentia? convenit

ei pra?dicatum hoc, unus; et gratia sup-

positorum convenit ei hoc nomen, trinus.

Ha?c Albertus.

Pra?terea Thomas hic ait : In nomine

trinitatis importatur unitas et numerus

quidam. Unitas autem in divinis est du-

plex, videlicet essentialis ac personalis, ut

dictum est. Itaque secundum quosdam,

nomen trinitatis importat unitatem personalem,

tamen indistincte; et secundum

hoc, exponitur nomen trinitatis hoc mo-

do : Trinitas, quasi ter unitas, quia sunt

ibi tres unitates personales. Et secundum

hoc, nomen trinitatis absolute relationem

significat. Alii dicunt, quod unitas impor-

tata in nomine trinitatis, est unitas essen-

lialis; sicque exponunt : Trinitas, id est

trium unitas. Quod videtur convenientius

esse, quia et Isidorus sic exponit; et nos

Deum dicimus trinum a trinitate ; nec potest

dici ter unus, quia quum dicitur Deus

unus, significatur unitas essentialis. Et

juxla hoc, trinitas designat utrumque, vi-

delicet unitatem essentia? distinctionem-

que personarum. Unde quum dicitur, Deus

est Irinus, significatur quod est habens

Ires personas in una essentia : imo quanlum

ad veram nominis significationem,

quum dicitur, Deus Trinitas, tantum est

dicere, tres persona? unius essentia?, sicut

Magisler exponit in littera. Ha?c Thomas

in Scriplo.

Insuper in prima parte Summa?, qua?-

(inquit)

Irinilatis in divinis significat determinalum

numerum personarum. Quemadmodum

ergo ponitur personarum pluralitas

in divinis, ita utendum est nomine trini-

tatis : quia hoc idem quod significat plu-

ralitas indeterminate, significat hoc no-

men, trinitas, determinate. — In Trinitate

autem divina datur intelligi tam numerus

quam persona? numerata?. Quum ergo in

Symbolo dicitur, Trinitas in unitate, non

ponitur numerus in unitate essentia?, sed

B persona? numerata? dicuntur subsistere in

unitate essentia?, sicut supposita dicuntur

esse in natura sua specifica. Nec tamen

est concedendum quod Trinitas sit tri-

na, quia insinuarentur novem res esse in

Deo : quia quum dicitur, Trinifas est tri-

na, ratione numeri importati significatur

multiplicatio ejusdem numeri in se ipsum,

quum trinitas importet distinctionem in

suppositis de quibus dicitur. Ha?c Thomas

in Summa.

His concordans Bonaventura, disseruit :

C In divinis singulari modo est numerus,

scilicet ex distinctione suppositorum, servata

unitate essentia? : ideo speciali modo

exprimenda est nomine quod simul dicit

pluralitatem ac unitatem. Quoniam ergo

ha?c nomina, trinus et trinitas, pluralitatem

et unitatem important, idcirco similia

sunt nominibus collectivis. Sed quoniam

unitas collectivorum est unitas aggrega-

tionis, qua? pluralitatem consequitur, in

divinis autem est unitas forma?, qua? non

est pluralitatem consequens; ideo tale no-

D men non est proprie collectivum. Propter

quod dicit Magister, quod nomen trinitatis

est quasi collectivum. Unde ha?c nomi-

na aptissima sunt ad exprimendum divinarum

numerum personarum simul cum

unitate natura?. — Denique de hoc, qualis

unitas sit quam important ha?c nomina,

trinus et trinitas, solet sic dici : Hoc nomen,

trinitas, duplicem habet etymolo-

giam. Uno etenim modo dicitur trinitas

quasi ter unitas : sicque nomen numerale

in eo includitur, et dicit relationem ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!