18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXIII 353

Hieronymus loquens de Patre et Filio et Spiritu Sancto, dicit : Substantia unum Peiag. u-

sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Sed iterum addunt : Si proprietates pLsi.n.!

ipsae divina essentia sunt, quum essentia non differant tres persona?, nec proprieta-

tibus differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio, eo quod divina essentia est,

quum in essentia unum sint?

E. Responsio ad prcemissa, auctoritate nitens.

Horum doctrinis novis et humanis commentis, verbis Hilarii respondeo : Immen- miar. de

sum est quod exigitur . et incomprehensibile ; extra significantiam est sermonis, lib"^.

extra sensus intentionem; non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum

significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile

lumen obcaecat, intelligentige capacitatem quod fine nullo continetur, excedit : mihi

ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est, in sermone vero non jam infirmi-

tatem sed silentium confitebor. Periculosum nimis est de rebus tantis ac tam recon-

ditis aliquid ultra praescriptum coeleste proferre, ut ultra praefinitionem Dei sermo

de Deo sit. Forma fidei certa est : non

ergo aliquid addendum est, sed modus

constituendus audaciae. Quidquid ultra quseritur, non intelligitur.

F. Quomodo improbi hceretici insistant, alia addentes.

Geterum haereticorum improbitas instinctu diabolicse fraudulentise excitata, nondum

quiescit, sed in tanta rerum quasstione addit : Si paternitas et filiatio in Deo

sive in divina essentia sunt, eadem ergo res sibi Pater est et Filius. Nam in quo

paternitas est, Pater est; et in quo filiatio est, Filius est. Si ergo una eademque res

habet in se paternitatem et filiationem, ipsa generat et generatur : quod dicentes,

in Sabellianam haeresim pertrahuntur, extendentes Patrem in Filium, quum ipsum

sibi Filium, ipsum proponant et Patrem. Si vero negaverint, in una Dei essentia

paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum ? His atque aliis

argumentorum aculeis utuntur in suse opinionis assertionem, ut veritatis formam

dissecent.

G. Responsio contra hanc eorum opinionem, ubi traditur proprietates non

penitus ita esse in Dei essentia, sicut in hypostasibus dicuntur.

Quorum audaciae resistentes atque ignorantise providentes, audebimus aliquid

super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino in divina substantia

dicuntur, sicut in ipsis hypostasibus, in quibus ita sunt quod eas determinant, ut

ait Joannes Damascenus :

Gharacteristica idiomata sunt, id est determinativae pro- Damasc.

prietates, hypostaseos, et non naturse : etenim hypostasim determinant, et non utodub.m"

naturam. Ideoque, licet paternitas et filiatio sint

c> 6 -

in divina essentia, quum eam non

T. 20. 23

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!