18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

UTRUM PR.ESCIENTIA SEU PROVIDENTIA DEI IMPONAT REBUS NECESSITATEM 483

Dicendum, quod ista, Omne scitum a

Deo necesse est verum esse, est duplex :

quoniam potest esse de dicto et de re. Et

si sit de dicto, est vera ; si de re, falsa

est. Similiter conclusio duplex est. Ratio

autem hujus distinctionis hsBC datur :

quoniam

res ista sumi potest secundum quod

subjacet divina? scientia?, videlicet prout

habet esse determinatum in actu ; et sic

habet necessitatem. Potest etiam sumi res

ista sine tali conditione subjacendi divina?

scientia? ; et sic non est necessaria : quia

potest sic considerari ut est in causis suis

antequam sit in actu, et ibi non habet

necessitatem. — Ha?c Thomas in Scripto.

Quibus concordant qua? de eadem scri-

bit materia in prima parte Summse, quse-

art. t3. stione quartadecima, ubi pene nil scribit

de his quod non contineatur sententialiter

in nunc dictis. Tamen ad intelligendum

lucidius qusedam jam dicta, advertendum

quod inter cetera scribit ibidem, dicendo

Quando in antecedente ponitur aliquid

pertinens ad actum anima?, consequens

accipiendum est non secundum esse quod

in se est, sed secundum quod est in ani-

ma. Aliud namque est esse rei in se ipsa,

et aliud in anima : ut si dicam, Illud quod

anima intelligit, habet esse immateriale

intelligendum est quod hoc habet esse im-

materiale secundum quod est in intelle-

ctu, non secundum quod est in se ipso, si

sit in se ens materiale. Similiter si dica-

tur, Deus pra?scivit hoc, ergo hoc erit

consequens intelligendum est secundum

quod subest divina? scientia?. Ha?c ibi.

Pra?terea, in Summa contra gentiles, in

locis diversis per diversa capitula, scribit

de his fideliter, magistraliter ac diffuse.

Siquidem ibi libro tertio, capitulo septua-

gesimo tertio, ostendit quod divina provi-

dentia non excludit arbitrii libertatem ; et

sequenti capitulo docet qualiter divina

providentia non subtrahit a rebus fortunam

et casum. Deinde post per diversa

capitula libro declarat eodem, quod actus

humani non subduntur de necessitate in-

fluentia? ccelestium corporum neque mo-

A torum eorum, sive illi dicantur anima? no-

biles, sive intelligentia? ; et quod electio-

nes voluntatesque nostra? non subduntur

illis necessarie aut directe. Esset autem

nimis prolixum ha?c omnia hic referre.

Summa vero sententia? in hoc consistit,

quod ad summi universorum principis de-

centissimam ac sapientissimam providen-

tiam pertinet sic universa et singula gu-

bernare,sicut eorum naturis et naturalibus

proprietatibus convenit, nec tollere a gu-

bernatis ordinem eorumdem neque dif-

B ferentias : ideo creaturas intellectuales,

rationales, liberi arbitrii exsistentes, sic

dirigit ut sponte ac libere operentur, ac

meritorie tendant in ultimum finem, atque

per providentiam Dei non solum permaneant

in naturali eis indita libertate,

imo et perficiantur in ea, et ordo universi

persislat, qui consistit in hoc, quod qua?dam

sunt naturalia, qua?dam libera, qua?dam

necessaria, qua?dam contingentia :

quem ordinem Deus sua providentia non

demolitur, sed sicut sua sapientia insti-

C tuit, sua potentia fecit, sic eum providen-

tia sua conservat et perficit. Unde et scriptum

est : Attingit a fine usque ad finem Sa P .vm,i.

fortiter, et disponit omnia suaviter. Quid

est suaviter, nisi juxta naturales universorum

capacitates, naturas et inclinatio-

nes ? Ha?c in sententia ibi.

In pra?inductis his verbis Thoma? unum

continetur, puta quod ait in Scripto : Deus c/p.48ic.

non videt hanc rem respectu pra?cedentis

temporis esse futuram, et respectu futu-

ri pra?teritam ; sed videt tempus istud in

D quo res est pra?sens, et rem esse pra?sentem

in tempore isto. Quid sanctus Doctor

per verba ista intenderit dicere, certum

non habeo. Imo his verbis objici posset,

quod Deus excelsus et adorandus in sua?

a?ternitatis momento simplicissimo mentis

intuitu distinctissime noscit tempora

et temporalia universa, omnes quoque dif-

ferentias temporum, et omnem ordinem

successionum, relationum et comparationum

uniuscujusque rei temporalis ad

quamcumque differentiam temporis, et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!