18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

472 LIBER I SENTENTIARUH. — DIST. XXXVIII

Deo antequam fiat. Hoc videtur praemissis verbis Augustini obviare. Hic enim signi-

ficari videtur, quod res futurae causa sint praescientiae ; ibi vero, quod praescientia

causa sit rerum futurarum.

D. Quid ex prmdictis tenendum sit, cwn determinatione

auctoritatum.

Hanc igitur quae videtur repugnantiam de medio tollere cupientes. dicimus, res

futuras nullatenus causam esse praescientiae vel scientiae Dei ; nec ideo praesciri vel

sciri, quia futurae vel factae sunt : ita exponentes quod ait Origenes, Quia futurum

est, ideo scitur a Deo antequam fiat : id est, quod futurum est, scitur a Deo ante-

quam fiat, neque sciretur nisi futurum esset, ut non notetur ibi causa, nisi sine

qua non fieret. Ita etiam dicimus, scientiam vel praescientiam Dei non esse causam

eorum quae fiunt, nisi talem sine qua non fiunt : si tamen scientiam ad notitiam

tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur etiam beneplacitum atque

dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quae Deus facit. His enim duobus

cf. dist. modis, ut superius praetaxatum est, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet, pro

notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito. Hoc modo forte accepit Augustinus,

dicens : Ideo sunt, quia novit, id est, quia scienti placuit, et quia sciens disposuit.

Hic sensus ex eo adjuvatur, quia de bonis ibi tantum agit Augustinus, scilicet de

creaturis et de his quae Deus facit : quae omnia novit non solum scientia, sed etiam

beneplacito ac dispositione. Sic ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo no-

titiam, sed etiam beneplacitum Dei significet.

Mala vero scit Deus et praescit antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito.

Praescit enim Deus et praedicit etiam quae non est ipse facturus : sicut praescivit et

praedixit infidelitatem Judacorum, sed non fecit. Nec ideo quia praescivit, ad pecca-

tum infidelitatis eos coegit ; nec praescisset vel prsedixisset mala eorum, nisi essent

Aug.inJo-ea habituri. Unde Augustinus super Joannem : Deus (inquit) futurorum praescius,

53,n.4. per Prophetam praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit ; neque praescisset

mala eorum, nisi ea haberent. Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia

futura hominum peccata praenovit : illorum enim peccata praescivit, non sua. Ideo-

• verc que si ea quae ille praescivit, ipsorum non sunt, non vera* ille praescivit. Sed quia

illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant quos Deus

peccatores esse praescivit : et ideo si non malum sed bonum facere voluissent, non

malum facturi praeviderentur ab eo, qui novit quid sit quisque facturus. — His

verbis aperte ostenditur, si diligenter attendamus, praescientiam Dei non esse cau-

sam malorum quae praescit : quia non ea praescit tanquam facturus, nec tanquam

sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri. Praescivit ergo illa sola notitia,

non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi, quod Deus econverso praescit bona

tanquam sua, tanquam ea quae facturus est, ut in illa praesciendo simul fuerit ipsius

notitia et auctoritatis beneplacitum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!