18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

302 IN LIBIUM I SENTENTIARrM. DIST. XXX : QTLEST. III

fanlum, ut incarnatus, passus : et hsBC con-

veniunt uni personae tantum. Ha?c Petrus.

Porro in his videtur aliqualis dissensio

in hoc quod nomina isla quae ex tempore

dicuntur de Deo, secundum Petrum et

alios quosdam praeallegatos, principaliter

designant essentiam, et secundum Thomam

ac alios quosdam, ex primo suo in-

tellectu significant relationem, et ex consequenti

essentiam. Quocirca videtur quod

formaliter designant relationem, essentiam

vero quasi materialiter, tanquam fundamentum

relationis illius : et quoniam in-

ter haec duo essentia principale est, forsan

et principale significatum ab aliquibus

appellatur, pra?sertim quum relatio illa nil

reale ponat in Deo.

Hinc Richardus : Ea quse dicuntur de

Deo ex tempore, aut ipsam relationem si-

gnificant primo, aut eam dant intelligere

ex consequenti. Eorum namque quae ex

tempore prsedicantur de Deo, queedam si-

gnificant rem super quam fundatur habi-

tudo, sicut creator et gubernator, quae

significant divinam actionem intrinsecus,

quse Deus est, et connotant habitudinem

in actu, quae est in creatura secundum

rem, et opposita habitudo est in Deo secundum

rationem. Quaedam imponuntur

ad significandum ipsam habitudinem, ut

haec nomina, dominus, superior, quee si-

gnificant relationem, quee est in Deo secundum

rationem, et opposita habitudo

est in creatura secundum rem; atque ex

consequenti dant intelligere divinam sub-

stantiam tanquam rem quae a tali habitu-

dine denominatur. Quaedam significant divinam

actionem passive significatam, ut

incarnatus, missus; dantque intelligere re-

lationem realem personae missae ad personam

a qua emanat, quia non mittitur

nisi persona emanans. Incarnatus quoque

dat intelligere habitudinem unius perso-

nae ad aliam, quoniam soli Filio convenit.

Connotant etiam nomina illa relalionem

realem in creatura, et in Deo secundum

rationem. Quaedam vero significant crea-

turam, sicut homo dictus de Deo significat

A naturam humanam, et realem in ea relationem

ad Verbi personam, atque in persona

Verbi aelerni relalionem secundum

rationem ad naturam humanam. Unde

quum dicitur, Deus est homo, esse hominem

significat unionem naturae humanae

cum divina persona, et ex consequenti

significat naturam humanam ac personam

divinam. Haec Richardus.

Albertus demum hic ait : Doctores hoc

loco tribus modis diversificantur. Quidam

etenim dicunt, quod nomina ista ex tem-

B pore convenientia Deo, quoad id cui im-

ponuntur, designant essentiam ; sed quo-

ad id a quo nomen imponitur, dicunt

habitudinem ad creata. Quibus objicitur,

quod hoc nomen, creator, imponitur ab

actu creantis :

qui actus non convenit nisi

Deo creanti. Et si dicatur quod creator

vocatur ab habitu vel potestate creandi,

facilius patet propositum, quia potestas et

hujusmodi habitus non nisi Deo conveniunt.

Alii ergo solutionem illorum emendare

volentes, dixerunt quod hujusmodi

C nomina tam quantum ad id a quo nomen

imponitur, tam quantum ad id cui impo-

nitur, significant divinam essentiam, sed

propter connotatum non conveniunt ab

aeterno. Et hoc derisibile est, quod creator,

rex, et hujusmodi, imponantur a divina

essentia, quum ipsum nomen innuat aliud,

utpote ab actu creandi se esse impositum,

Damascenusque dicat quod significat ha-

bitudinem eorum a quibus distinguitur

essentia et Deus. Ideo placet mihi sententia

Damasceni, dicentis quod significant divi-

D nam essentiam sub habitudine ad creata.

— Et si quaeratur an tempus incepit, dicendum

quod tempus incepit in primo et in-

divisibili suo, quod est nunc. Haec Albertus.

QU^STIO III

TErtio quaeritur, Utrum nomina ista

quse ex tempore competunt

Deo, dicant realem relationem in

ipso.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!