18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

UTRUM INGENITUS DICATUR SECUNDUM SUBSTANTIAM VEL SECUNDUM RELATIONEM 271

tionis, idcirco dicendum est quarto modo, A

quod ingenitus secundum quod proprie

convenit Patri, dicit relationem privative,

et ex hoc ipso dicit ex consequenti rela-

tionem positive, quia non generari dicitur

qui simpliciter non generatur : et sic con-

venit non tantum Patri, sed essentiae quoque

ac Spiritui Sancto. Sed ultra hunc

intellectum, prout proprie convenit Patri,

addit quod Pater non generatur, nec per

generationem accipitur : et ita excluditur

essentia, quae per generationem accipitur;

sed sic adhuc convenit Spiritui Sancto. B maliter est (ut sic loquar) de significato

Itaque prout convenit soli Patri, sic ap- potentise generativae, et illam quse forma-

pellatur ingenitus, qui nec generatur, nec

per generationem accipitur, nec generationem

consequitur. Per quorum primum

excluditur Filius ; per secundum, essen-

tia; per tertium, Spiritus Sanctus, cujus

processio generationem aliquo modo con-

sequitur. Sicque ingenitus includit pater-

nitatem plenitudinemque fontalem. Haec

Bonaventura.

Alexander quoque hic asserit : Augusti-

nus in libro de Trinitate, contra Arium C

dicit : In divinis non sequitur, Hoc non

praedicatur secundum substantiam, ergo

praedicatur secundum accidens ; sed in

creaturis id sequitur, in quibus relatio

continetur sub accidente : in divinis autem

non est ut accidens, sed retinet modum

suum. Arius autem sic arguebat : Quid-

quid dicitur de Deo, dicitur de eo secundum

substantiam vel secundum accidens.

Sed esse ingenitum prsedicatur de Patre,

et esse genitum de Filio. Ergo utrumque

secundum substantiam dicitur : ergo Pa- D

ter et Filius substantialiter distinguuntur.

Ad quod .quinto de T rinitate Augustinus

respondet : Quidquid de Deo dicitur, secundum

substantiam dicitur. Ergo quod

Joann. x, dictum est, Ego et Pater unum sumus, se-

substantiam dictum est : ergo Pater

et Filius secundum substantiam unum

et idem sunt. Deinde ostendit Augustinus

ibidem, aliquid dici de Deo non solum

secundum substantiam, sed et secundum

t0 - cundum

relationem. Haec Alexander.

Hinc fatetur Richardus, respondendo ad

quaestionem qua quaeritur, utrum innasci-

bilitas sit realis relatio : Innascibilitas

quantum ad id quod primo significat, non

est realis relatio, sed negatio alicujus rea-

lis relationis, quum sit negatio emanationis

ab alio; quantum vero ad id quod

secundario importat, dicit rem aliquam,

puta primitatem ad omnem emanationem.

Quae primitas dicit habitualem respectum

ad originatum : unde videtur in se com-

prehendere et illam proprietatem quae for-

liter est de significato potentiae spirativae.

— Porro quum dicitur, quod non genitus

refertur ad non genitorem, intelligendum

est hoc de relatione secundum rationem

tantum. Nec nego quin innascibilitas quantum

ad id quod primo significat, importet

relationem secundum rationem : quia ne-

gationes dici possunt res rationis, in quantum

apprehenduntur a ratione per suas

affirmationes. Relatio autem quae conse-

quitur id quod per eam refertur non nisi

secundum quod ab intellectu apprehendi-

tur, dicitur relatio secundum rationem,

non secundum rem. Haec Richardus.

Praeterea circa haec asserit Petrus : Ali-

quid dicitur esse in genere dupliciter.

Primo, per se, ut quod recipit generis

praedicationem : sicut homo est in genere

substantiae. Secundo, per reductionem : et

hoc dupliciter. Primo, per reductionem

directam, ut principium generis : sicut

punctus est in genere quantitatis ;

materia

et forma substantialis, in praedicamento

substantiae. Secundo, per reductionem in-

directam, puta per aliud : ut privationes

et negationes reducuntur ad idem genus

cum habitibus et affirmationibus suis, per

quas habent esse atque cognosci. Haecque

reductio fit non per ipsam negationem,

quae in nullo genere ponit, sed per rem

negatam : quoniam esse intelligitur in non

esse, et affirmatio in negatione, ut primo

Perihermenias dicitur. — Si autem obji-

ciatur, quod negatio addita termino rela-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!