18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

508 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XL

MSTINCTIO XL

A. Quid sit praidestinatio, et in quo differat a prosscientia.

PRiEDESTINATIO vero de bonis salutaribus est, et de hominibus salvandis.

Aug.dePrae- W_W ut enim ait Augustinus in libro de Praedestinatione Sanctorum, PraedestidesLSancl.

c. x.n. 19.

m natio est gratiae praeparatio, quas sine praescientia esse non potest. Potest

autem sine praedestinatione esse praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea prae-

scivit quse fuerat ipse facturus ; sed praescivit ea Deus etiam quae non esset ipse

facturus, id est omnia mala. Praedestinavit eos quos elegit ; reliquos vero repro-

bavit, id est, ad mortem aeternam praescivit peccaturos.

B. An aliquis pra3destinatorum possit damnari,

vel reproborum salvari.

Praedestinatorum nullus videtur posse damnari, nec reproborum aliquis posse

id.de cor- salvari. Unde Augustinus in libro de Correptione et gratia : In Apocalypsi (inquit)

P

tia c! xin, dicitur : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Si alius non est acce-

"fpoc. iii,

pturus nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus, id est, non potest augeri

vel minui.

Ad hoc autem objiciunt quidam (nitentes probare numerum electorum posse

augeri et minui) sic : Posset Deus nori apponere gratiam quibus apponit, et posset

* r.erei subtrahere quibus non subtrahit : quod

si faceret *, utique damnarentur. Possent

ergo damnari isti, qui tamen salvabuntur. Posset itaque minui electorum numerus.

Ita etiam posset augeri, quia posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam

salvarentur : possent ergo salvari habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur.

Posset itaque augeri numerus electorum. — Quibus respondemus, ex ea ratione

dictum esse et verum esse, numerum electorum non posse augeri vel minui, quia

non potest utrumque simul esse, scilicet, ut aliquis salvetur et non sit praedesti-

natus, vel ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Intelligentia enim conditionis

implicitae, veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero. Si vero simpliciter

intelligatur, impossibilitas non admittitur : ut quum dicitur, Praadestinatus potest

vel non potest damnari, et reprobus potest salvari. In his enim et hujusmodi locu-

tionibus, ex ratione dicti dijudicanda est sententia dictionis. Alia namque fit intel-

ligentia si per conjunctionem haec accipiantur dicta, atque alia, si per disjunctionem,

cf. dist. ut supra quum de praescientia agebatur, praetaxatum est. Si enim quum dicis,

xxx viii E

Praedestinatus non potest damnari, intelligas ita, id est, non potest esse ut

praedestinatus sit et damnetur : verum dicis, quia conjunctim intelligis ; falsum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!