18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

4o8 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXXYII ; QU.EST. III

pro parte commemoro recitative magis

quam assertive.

At vero in ultimo capilulo quarti libri,

de angelis loquens : Supra (inquit) probavimus,

omne quod. est hoc aliquid, esse

loco definitum : et quia augeli, prout de

eis loquitur Scriptura, hoc aliquid sunt,

constat quod definitive sint in loco, quam-

vis Peripatetici contradicunt, quia loquun-

tur de angelis prout sunt inlelligentia?,

qualiler potius sunt ubique quam deter-

minato in loco, sicut jam patuit. Stoici

vero Philosophi, Trismegistus, Socrates,

Plato, etc, consentiunt quod angeli circa

nos operantur, et loco definiuntur, ac successive

in pluribus locis sunt per motum

de loco ad locum; atque in magicis arti-

bus habetur hoc pro experto. Unde pro

erroneo reputandum est dictum Rabbi Mo-

ysis, asserentis quod apparitiones angelorum

de quibus habetur in lege, non sunt

secundum substantialem pra?sentiam, sed

secundum virtutis effectum. Nec recipien-

da est opinio aliquorum, dicentium angelum

per operationem definiri ad locum

in quo operatur, atque desinere ibi esse

cessando ab operatione sine motu locali :

sic enim nusquam esset dum nullam exer-

cet operationem circa exteriora ; et hoc

non est intelligibile, quod id quod est hoc

aliquid et infra ambitum cceli empyrei

continetur, non sit in loco definitive, sive

operetur, sive non. Sequeretur etiam, quod

anima separata, cujus non est operari cir-

ca inferiora, non esset in loco. Est quoque

contra Scripturam, qua? angelos in ccelo

empyreo docet esse creatos, ac inde Lu-

ciferum corruisse antequam habuit circa

exteriora obsequium. Non tamen intendimus

dicere, quod angrli sine loco esse

non possint, id est, si locus non essel. Imo

sentimus oppositum, quum intellectualis

natura prior sit omni corporali substan-

tia, certuinqiie est quod primum sine po-

steriori valeat esse. — Ha?c Udalricus.

Praeterea Durandus circa ha?c inserit

mulla, referens quatuor opiniones : Una

(ail) opinio dicit quod angelus sit in loco

A ratione sua? essentia? limitata?. Secunda

opinio tenet quod angelus est in loco definitive

: non sic quod sua essenlia, quam-

vis finila, sit ei ratio essendi in loco, sed

operalio sua in exteriorem maleriam trans-

iens. Tertia est, quod angelus neque per

suam essentiam neque per suam operationem

est in loco, sed quod solum dicitur

esse in loco quantum est in corpore locato,

non secundum se, sed secundum

suum effectum : quod est esse in alio sic-

ut movens est in moto, vel sicut causa

B immediata est in suo effectu. Et qui te-

nent hanc viam, dicunt quod ad hoc quod

moveat angelus corpus, non requiritur aliqua

propinquitas angeli ad locum secundum

situm,nec ulla exhibitio sua? pra?sen-

tia? realis ad corpus locatum, sed tantum

proportio inter ipsum et corpus mobile

secundum rationem moventis ac mobilis.

Angelus namque movet corpus dum vult,

quoniam liber est in movendo; et dum

movet, fertur esse in loco. Sed ista opinio

non videtur idonea, quoniam sola propor-

C tio illa non sufficit ad movendum nisi

activum et motivum realiter preesens. —

Quarta opinio est, quod essentia angeli

nusquam est, nec ratione realitatis sua?,

nec ratione alicujus exsistentis in ipso,

nec ratione operationis circa exteriora, sic

quod ei debeatur locus definitive : et in

hoc concordat cum pra?dicta opinione. Sed

in hoc differt ab ea, quoniam ponit, quod

sicut angelus nusquam est secundum si-

tum, sic est ubique seu pra?sens cuilibet

corpori pra?sentia ordinis, non situs, sive

D moveat, sive non ; sed dum movet, dicitur

specialiter esse ubi movet, secundum

quamdam approximationem, quoniam ibi

manifeslalur sua virtus realis : tamen pra?-

sentiam angeli ad locum pra?cedit opera-

tio ejus in loco. Moventur autem isti ex

hoc, quod motus et omnis actio qua? pra?-

supponit subjectum, pra?exigit pra?sentiam

motivi ad mobile, et activi ad passum.

Sed angelus polest agere in omne corpus

vel simul vel successive. Ergo antequam

agaf, prsesens est cuilibet corpori et si-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!