18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

660 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XLVIII ; QLLEST. I

notescendi hoc, non video :

quia per ope-

rationem divinam bene innotescit nobis

quod Deus velit tale quid facere, sed non

quod velit nos id velle. Ad confonnitatem

autem quae est secundum genus causa?

formalis, non tenemur absolute, sed ex

suppositione, videlicet si debeamus vitain

promereri ac adipisci aeternam. Ad illud

namque absolute tenemur, quod non implendo,

incurrimus culpam : non autem

peccamus non agendo ex caritate omne

quod facimus. Exsislens enim in peccalo

mortali, et honorans parentes seu eleemosynas

praestans ex naturali pietate, non

peccat, et tanien non operatur ex caritate.

Idem penitus est dicendum de conformi-

tate secundum causam finalem. Verum ad

conformitates has duas, qua? sunt secundum

causam formalem atque finalem, non

tenemur etiam ex suppositione, nisi in

quantum includunt illam qua? est secundum

causam efficientem. Cujus signum

est, quod sicut illa qua? Deus vult nos

velle absolute, innotescunt nobis per praeceplum

absolute factum ; ita et hse duae

conformitates innotescunt nobis per praeceptum

conditionatum, sicut quum dici-

Matih.xix, tur : Si vis ad vitam intrare, serva man-

,7 '

data. Quod intelligitur non solum de ob-

servantia quantum ad substantiam operis,

sed etiam quantum ad modum ac finem

caritatis. Haec Durandus, qui in ceteris

concordat praehabitis.

Porro Scotus hic sciscitatur, utrum vo-

luntas creata sit bona moraliter, quandocumque

conformatur voluntati increatae.

Respondet : Dicendum, quod bonum est

ex inlegra causa, ita quod omnes circum-

stantia? actus virluosi concurrant in quocumque

actu moraliter bono. Sufficit tamen

defectus unius et cujuscumque cir-

cumstantia? ad hoc quod actus sit malus.

Voluntas ergo creata conformis voluntati

increatee in substantia actus sive in cir-

eumstantionata substantia, deficiente quacumque

circumstantia una, quum non sit

ei conformis in omnibus circumstantiis

pertinenlibus ad bonitafem moris, non

A erit moraliter bona ; et forte si esset ei

conformis in omnibus circumstantiis,puta

quod propter idem vellet et modo eodem,

sicque de aliis, adhuc tamen non oporte-

ret eam esse bonam sicul voluntas incre-

ata est bona, quia non congruunt eaedem

cireumstantiae actui ut actus est diversorum

agentium. Non enim voluntati creatae

convenit ila intense aliquod bonum vel-

le ut voluntati increala? ; et intensio ac-

lus respectu objecti in agente increato et

creato, est multum differenter in eis. Et

B saltem, quidquid sit de voluntatis confor-

mitate creatae et increatae in circumstan-

tiis universis, non sufficit conformitas in

bonitate actus atque objecti, quoniam po-

test esse difformitas in aliis circumstantiis

quae ad bonitatem actus necessario requi-

runtur. Haec Scotus.

Qui videtur de ista materia strictius lo-

qui quam Augustinus et Magister in litte-

ra. Et quamvis bonum sit ex integra causa

secundum completam suam rationem, attamen

latitudinem habet : sicut teste Phi-

G losopho, non solum bonus est sagittator

qui tangit signum, sed etiam qui multum

propinquat.Nec omnes circumstantiae

eequaliter requiruntur ad actum virtutis,

et si aliqua modica circumstantia desit,

non continuo actus redditur vitiosus. Nec

ad conformitatem voluntatis creatae cum

divina exigitur quod aeque intense feran-

tur in bonuin, quum ista sit conformitas

imitativae proportionis, ut patuit. . P cs-b'.

iEgidius demum hic scribit : Conformi-

las in assimilatione consistit. Assimilatio

D autem seu similitudo, secundum B. Dionysium

nono capitulo de Divinis nomini-

bus, est triplex : prima ejusdem ad se,

quae tamen improprie dicitur; secunda ex

ordine unius ad aliud, sicut effectus suae

causae, ad quam convertitur, similis per-

hibetur; lertia ex ordine duorum ad aliquod

tertium. Primo modo fertur res similis

sibi ipsi, dum semper eodem modo

se habet : quod convenit Creatori prorsus

invariabili, non creaturae, in qua aliqua

diversitas aul variatio reperitur. Secundo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!