18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

134 IX LIBRUM I SEXTEXTIARUM. — DIST. XXII ; QU^EST. I

seibilia, nec omnia incognoscibilia. Aliud

autem est cognoscibile, et alind effabile :

quemadmodmn aliud est loqui, aliudque

cognoscere. Mulla ergo eorum quse obtuse

de Deo intelliguntur, non integre possunt

enuntiari; sed ea qua? super nos sunl, cogimur

ex his quae juxla nos et secundum

nos sunt, pronuntiare : sicut de Deo dici-

mus somnum, iram, manus, pedes, etc. Et

rursus ait ibidem :

Quoniam quidem Deus

sine principio et fine est aeternus, increa-

tus, immutabilis, bonus, justus, omnipo-

tens, cognoscimus ; quid autem est Dei

substantia, vel qualiter Deus de Deo geni-

tus est vel procedens, et qualiter incarna-

— Ex his verbis Damasceni concludimus,

quod qua?dam sunt quse de Deo noscuntur

tus est, ignoramus et dicere non valemus.

per naturalem rationem : et quantum ad

hsec, nominabilis est per creata, sicut et

cognoscibilis est. Qusedam vero sola fide

accepimus, ut quod Deus ex Deo est ge-

nitus, et Dei Filius est incarnatus : et

quantum ad hsec, non est a nobis nomi-

nabilis, sed a se ipso nominatur nomini-

bus in sacris Eloquiis desuper traditis.

Alia quoque distinctio ex verbis his Da-

masceni accipitur : quia est nominare

Deum uno modo ex his quee sunt secundum

ipsum, et hoc modo innominabilis

est nobis, quoniam ea qua? sunt secundum

ipsum, in quantum hujusmodi, sunt infi-

nita et incomprehensibilia :

sicque intelli-

guntur prsetactae auctoritat.es quibus ostenditur

innominabilis. Est etiam Deum

nominare ex his quse secundum nos sunt,

et sic a nobis est nominabilis : sic enim

nominatur nominibus privativis seu ne-

gativis, quum dicitur immensus et in-

creatus; sic etiam nominatur imaginibus,

quum nominatur dispositionibus spiritualium

creaturarum, sicut dum dicitur

spiritus et sapiens atque intelligens ; et

formis, quum nominatur similitudinibus

eorporalium creaturarum, ut quum dici-

tiir leo, lapis, ignis. Ilaque Dcus secundum

quod consideratur in se et secundum

se, innominabilis nobis est, sed se ipsum

A nominat in Scripturis. Secundum autem

quod consideratur in suis effectibus, no-

minabilis est modo prselacto. Ha?c Ale-

xander.

Hinc Thomas :

Quum

voces, inquit, sint

signa intellectionum, secundum Philosophum,

idem judicium est de cognitione

Dei et nominalione ipsius. Unde sicut

Deum imperfecte cognoscimus, ita et im-

perfecte nominamus, et quasi balbutien-

do, secundum Gregorium, resonamus divi-

na. Ipse autem solus se ipsum plenarie

B comprehendit, ideo solus se ipsum perfe-

cte nominavit, atque expressit, ut ita di-

cam, Verbum sibi sequale gignendo. Porro

secundum Augustinum, Deus omnem formam

subterfugil, non quod in se ipso non

sit simplicissima forma omnia formans,

sed quoniam eminentia sua excedit omnem

formam ac speciem a nostro conce-

ptibilem intellectu. — Si autem objicia-

tur, quod Deus significari non potest per

nomen, quia nomen significat substantiam

cum qualitate, in Deo autem non est com-

G positio substantise et qualitatis ; nec per

pronomen, quia pronominis significatio

determinatur per demonstrationem vel re-

lationem ; neque per verbum aut partici-

pium, quia consignificant tempus, quod

Deo non convenit : respondendum, quod

Deus significari potest per omnia isla.

Nempe quum dicitur quod nomen si-

gnificat substantiam cum qualitate, non

intelligitur substantia et qualitas proprie,

prout accipit logicus, praedicamenta dis-

tinguens. Grammaticus vero accipit sub-

D stantiam quantum ad modum significandi,

similiter qualitatem. Quumque id quod

significatur per nomen, significatur ut

quid subsistens, secundum quod de eo

potest aliquid pra?dicari, quamvis secundum

rem non sit subsislens, sicut albe-

do ; hinc dicitur quod nomen significat

substantiam, ad differentiam verbi, quod

non significat aliquid ut subsistens. Et

quia in quolibet nomine est considerare

id a quo nomen imponilur, quod est quasi

principium innotescendi ; ideo quantum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!