18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUiEST. TI : UTRUM IN DEO VERE SIT NUMERUS, ETC. 175

respondet : Deus est magis unus quam

unitas creata, quse per respectum ad Deum

se habet sicut effectus, et est in potentia

atque componibilis alteri : quorum nullum

convenit unitati increatae quee Deus

est, qui est ante omnem unitatem creatam

tanquam causa ipsius. Hinc dicunt philosophi,

quod omne quod est citra Deum,

est hoc et hoc. Atque Avicebron in libro

Fontis vitse fatetur : Primum creatum quod

recipit a primo increato, recipiendo est

duo, quia recipiens et receptum. Recipit

enim esse a primo, et est quid unum receptum

et participatum. Consideratur namque

in eo aliquid per modum actus, et

aliquid per modum potentise. Et ita secundum

diversas considerationes unitas

creata dicitur unitas et duo : siquidem

ratione indivisibilitatis dicitur unitas, et

dicitur duo in quantum quid creatum

constitutum in specie creaturse. Haec Al-

bertus.

Verumtamen de hac re, an scilicet uni-

tas et numerus dicant aliquid positive in

Deo, oportet plenius perscrutari.

Nunc igitur respondendum ad objecta.

Atque ad primum dicendum, quod divinus

Dionysius vult dicere, quod Deus est ante

unitatem creatam tanquam exemplar et

finis effectivaque causa illius, et quod

ipsemet Deus est unus et unitas superes-

sentialiter, et infinite eminentius quam ca-

pere valeamus. Unde ipsemet S. Dionysius

Do Divin. iterum contestatur, quod Deus est unus

nom

quia videlicet

xin.

cap- et unitas, ordo et numerus :

unus et unitas ex natura rei competunt ei,

ordo vero et numerus per exemplar et

causam. Tamen quomodo numerus Deo

conveniat, mox clarius exprimetur. — Ad

secundum, quod unitas Deo conveniens,

est unitas entis non determinati ad ali-

quod genus. Hinc Thomas ad istud respondet

: Unum dupliciter dicitur. Est enim

unum quod convertitur cum ente, quod

non est determinatum ad genus quantita-

tis, imo in omnibus entibus invenitur : et

sicut Deus est ens non aliquo esse quod

A non sit ipse, ita est unus non aliqua unita-

te quae non sit ipse, sed per essentiam suam,

ideo maxime unum. Aliud est unum

quod non convertitur cum ente, quod non

potest transumi ad divina quantum ad genus

suum, quod est quantitas, sed quoad

differentiam suam, quse ad perfectionem

est pertinens, sicut indivisibilitas et prima

ratio mensurandi, seu aliquid tale. Hoc autem

unum quod cum ente convertitur, ni-

hil reale superaddit eidem, sicut nec verum

nec bonum, quse convertuntur cum

B ente. — Et per hoc patet solutio tertii. Unde

et unitas quse est Deus,est omnis nume-

rus activa potentia exemplarique ratione

et superessentiali perfectione, qua omnium

rerum ac numerorum perfectionem in

se supereminenter comprehendit, habet et

continet. — Ad quartum Thomas respon-

det, quod Deus est aliquid determinatum

in se : alias de ipso negari non possent

creaturarum conditiones et proprietates.

Non tamen dicitur determinatus quasi termino

ullo finitus, sed quia per excellen-

G tiam sui simplicissimi esse, quod additionem

non suscipit, a creaturis cunctis

distinguitur.

SEcundo

QU^STIO II

principaliter quseritur, Utrum

in Deo vere sit numerus ; et an

unitas ac numerus dicant in Deo

quid positivum.

D Videtur quod in Deo non sit numerus.

Primo, quia de ratione numeri est nume-

ratorum diversitas : nam

et teste Isidoro,

numerus dicitur quasi nutus memoris, id Cf. tom.

est diversitatis. In Deo autem, ut patuit, xix -p- 424C -

nulla consistit diversitas. — Secundo, Phi-

losophus nono Metaphysicae loquitur : Numerus

est multitudo mensurata per unum.

Deus autem est infinitus et immensura-

tus. — Tertio, quia Boetius in libro suo

de Trinitate disseruit : Hoc vere est unum,

in quo nullus est numerus. Et intelligit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!