18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

262 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXVIII

relative dicatur ; et si relative dicitur, an secundum eamdem relationem qua dicitur

Aug.de Tn- Verbum et imago. De hoc Augustinus in septimo libro de Trinitate ita ait : Id dici

w.n.V accipiamus quum dicitur, Verbum, ac si dicatur, nata Sapientia, ut sit et Filius

et imago. Et haec duo quum dicuntur, id est nata Sapientia, in uno eorum, eo quod

est nata, et Verbum et imago et Filius intelligatur : et in his omnibus nominibus

non ostendatur essentia, quia relative dicuntur. At in altero, quod est Sapientia,

etiam essentia demonstretur, quoniam et ad se dicitur : se ipsa enim est sapiens, et

hoc est ejus esse quod sapere. Unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una

essentia. Gave, lector, qualiter hoc intelligas quod hic dicit Augustinus. Videtur

enim dicere, quod quum dicitur, nata Sapientia, ibi Sapientia essentiam significet,

et nata relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere, essentiam divinam esse

natam : quod superioribus repugnat. Sed ad hoc dicimus, quod in altero, id est in

eo quod nata est, eadem notio intelligatur quae notatur quum dicitur, Verbum, et

imago ; in altero vero, scilicet Sapientia, demonstratur essentia, id est, demon-

stratur quod Filius sit essentia, quia Sapientia secundum essentiam dicitur : et ideo

quum dicitur, nata Sapientia, intelligatur quod ipse qui natus est, essentia est. Ibi

tamen Sapientia non pro essentia, sed pro hypostasi facit intelligentiam : ut sicut

quando dicitur, Verbum, vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate;

item quum dicitur, nata Sapientia, idem intelligatur, id est genita hypostasis. Ideo

vigilanter ait, idem esse intelligendum, quum dicitur, Verbum, et quum dicitur,

nata Sapientia, id est, eadem relatio eademque hypostasis cui inest illa proprietas.

Et ex hoc adjuvatur illud quod superius diximus, scilicet quum dicitur, Pater, vel

Filius, vel Spiritus Sanctus, non tantum illae proprietates significantur, ut quum

dicitur, paternitas, filiatio, sed etiam hypostases cum suis proprietatibus.

G. Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.

Illud etiam sciri oportet, quia quum supra dictum sit, imaginem relative dici

de Filio, sicut Verbum vel Filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam

id.de Fi- dici. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum dicit, quod una est sanctae Trinidc

ad Petrum,

c. i, tatis essentialiter divinitas et imago, ad quam factus est homo. Hilarius etiam in

Hiiar. de quinto libro de Trinitate ait : Homo fit ad communem imaginem ; nomen non dis-

nb.'"!^».

crepat, natura non differt : una est enim ad quam homo creatus est species. Ex his

verbis ostenditur, quod imago aliquando essentise intelligentiam facit : et tunc ad

se dicitur, et non relative.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!