18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXX 293

DISTINCTIO XXX

A. De his quce temporaliter de Deo dicuntur et relative seeundum accidens,

SUNT

quod non Deo, sed creaturis accidit.

enim qusedam quae ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter

conveniunt sine sui mutatione, et relative dicuntur secundum accidens, non

quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis : ut creator, dominus, refu-

gium, datum vel donatum, et hujusmodi. De his Augustinus in quinto libro de

Trinitate ait : Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Aug.deTH-

Item : Non

aliquem moveat quod Spiritus Sanctus quum sit coaeternus Patri et v , n. u'et

Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. '

Nam sempiterne Spiritus Sanctus est donum, temporaliter autem donatum. Et si

dominus non dicitur nisi quum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa

ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cujus ille dominus est. Ergo

dominum esse, non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam

dicere : quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famula-

retur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus

qui non habet servum.

B. Oppositio, quod non ex tempore sit dominus, quia est dominus

temporis, quod non est ex tempore.

Sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit Deo haec appellatio qua

dicitur dominus, quia non est tantum dominus rerum quae ex tempore cceperunt,

sed etiam illius rei quse non ccepit ex tempore, id est ipsius temporis : quod non

ccepit ex tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet. Et ideo non ccepit

esse dominus ex tempore. Ad quod dici potest, quia licet non cceperit ex tempore

dominus esse temporis, ccepit tamen esse dominus temporis, quia non semper fuit

tempus ; et ipsius hominis ex tempore coepit esse dominus.

De hoc Augustinus in eodem libro continue ita ait : Quisquis exstiterit qui iwd. n. 17.

geternum Deum solum dicat, tempora vero non esse geterna propter varietatem et

mutabilitatem, sed tamen ipsa tempora non in tempore esse ccepisse, quia non erat

tempus antequam tempora inciperent, et ideo non in tempore accidere Deo ut

dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore

esse cceperunt : quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cujus utique

dominus non erat antequam esset? Certe ut dominus hominis esset, ex tempore

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!