18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

196 I-IBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXVI

Sanctus. Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quod

unum Filium genuit; propriumque est solius Filii, non qnia ipse non genuit, sed

quia de Patris essentia natus est ; proprium vero Spiritus Sancti est, non quia

nec natus est ipse nec genuit, sed quia solus de Patre Fiiioque procedit. Ecce

breviter assignavit tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia.

Hoc enim significavit, quum dixit : Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque

procedere, id est, alia proprietas sive notio est generatio, et alia nativitas, et alia

processio : quae aliis nominibus dicuntur, paternitas, filiatio, spiratio. Has proprie-

tates designant nomina personarum, scilicet Pater, Filius, Spiritus Sanctus : quae

relativa sunt et ad se invicem dicuntur, quia notant relationes quae non sunt Deo

accidentales, sed in ipsis personis ab geterno sunt immutabiliter, ut non modo appel-

lationes sint relativae, sed etiam relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet

in personis sint.

G. Quod non omnia quce de Deo dicuntur, secundum substantiam dicuntur

qua3dam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum

accidens.

Quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de Deo, dici secundum substan-

tiam, quia quaedam dicuntur secundum relationem : quae non est accidens, quia non

Aug.de Tri- est mutabilis. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait : Nihil in Deo

v, n. 6. secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit. Nec tamen omne quod dicitur, se-

cundum substantiam de Deo dicitur. In rebus creatis atque mutabilibus quod non

secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem

nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissi-

bile. Nec tamen omne quod dicitur de Deo, secundum substantiam dicitur. Dicitur

enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem : quod non est accidens,

quia et ille semper est Pater, et ille semper est Filius, et ita semper, quia semper

natus est Filius, nec ccepit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse ccepisset

aut aliquando desineret esse Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non

dicitur Pater nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur Filius nisi ex eo

quod habet Patrem : non secundum substantiam hsec dicuntur, sed ad invicem ista

dicuntur; neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater et quod

dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis. Ecce aperte his verbis osten-

ditur, quaedam dici de Deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem,

nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse quod habet

Filium, et proprietas Filii, quod habet Patrem. Ideoque quum dixit aeternum et

incommutabile esse quod Pater dicitur et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit, id

est, proprietas qua Pater est Pater, et proprietas qua Filius est Filius, aeterna est et

incommutabilis, quia et Pater semper est Pater, et Filius semper Filius. Unde et

Hilarius proprietates personarum assignans, in duodecimo libro de Trinitate ait

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!