18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

UTRUM PR.ESCIENTIA SEU PROVIDENTIA DEI 1MPONAT REBUS NECBSSITATEM 487

vetur a prima, necessario movet proximam

sibi vel producit suum effectum.

Tota ergo causarum ordinatio usque ad

ultimum effectum necessario producit, si

habitudo primse causa? ad proximam sibi

causam sit necessaria. — Praeterea, causa

prior prius naturaliter respicit suum ef-

fectum quam causa posterior : ergo in illo

priori si habet necessariam habitudinem

ad ipsum, dabit sibi necessarium esse. In

secundo autem instanti natura? non potest

causa propinqua dare sibi esse contingens,

quia jam prseintelligitur a prima

causa habere esse repugnans contingen-

tise. Nec potes dicere, quod in eodem in-

stanti istse dua? causa? dant esse causa-

to : quoniam super idem esse non potest

fundari necessaria habitudo ad causam

perfecte dantem esse, et contingens habi-

tudo ad aliam causam. — Prseterea, quid-

quid producitur a causis secundis et po-

sterioribus, potest immediate produci a

prima causa, et tunc haberet entitatem

eamdem quam habet modo; et tamen tunc

esset contingens sicut et modo : habet

ergo et modo contingentiam suam a prima

causa, et non tantum a causa proxima.

— Insuper, Deus multa immediate crea-

vit, ut mundum, atque quotidie animas

creat ; et tamen omnia contingenter. —

Ideo dico, quod nulla causatio alicujus

causa? potest salvare contingentiam, nisi

prima causa ponatur immediate contin-

genter causare :

et hoc, ponendo in prima

causa causalitatem perfectam, sicut Ca-

tholici ponunt.

De hac re scribit Scotus prolixe ; et tandem

concludit, quod contingentia relata

ad divinam scientiam. sunt necessaria ne-

cessitate consequentia?, non consequentis.

Sed addit, quod contingentia non est tantum

privatio vel defectus entitatis, sicut

deformitas in actu vitioso : imo contin-

gentia est modus positivus entis, sicut ne-

cessitas est alius modus ; et omne positivum

quod est in effectu, principalius est

a causa priore. Ideo non sicut deformitas

actus est a causa secunda, et non a causa

A prima, ita et contingentia : imo contingentia

per prius est a causa prima quam

a causa secunda. Propter quod nullum

causatum esset contingens formaliter, nisi

a prima causa contingenter causaretur. —

Ha?c Scotus.

Ha?c autem pro prima parte videntur a

communi doctrina doctorum recedere. In

primis enim,secundum philosophos,mate-

ria perhibetur contingentia? radix : idcirco

in Deo, qui est purus actus, contingen-

tiam ponere, aut quod ipse contingenter

B se habeat in causando, non videtur con-

gruere. Si autem propterea dicit Deum se

contingenter habere producendo ad extra,

quoniam libere agit seu libera voluntate,

non coacte, nec naturali necessitate ; lin-

gua, non sententia, corrigenda censetur.

Insuper, dato quod Deus nec contingenter

nec libere, sed naturali emanatione, res

producit,nihilo minus omnis ejus effectus,

eo ipso quod creatura in infinitum distat

et deficit a perfectione, immutabilitate,

necessitate et excellentia superdignissimi

C Creatoris, idcirco potentialitatem habet

admixtam et vertibilitatem in nihilum, si

sibi ipsi relinquatur nec desuper inces-

sabiliter conservelur, imo et vanitatem,

qua? est defectus a vero, pleno et incom-

mutabili esse : sicque consurgit in eo

contingentia qusedam, proprie autem in

his quse materiam habent privationi ad-

mixtam.

Denique, prout necessarium et contin-

gens ponuntur quasi dua? communes dif-

ferentise distinctionesque entis, sic con-

D cedendum est, quod contingentia prout

dicit quid positivum, sit Dei effectus. Un-

de et jam in verbis ^Egidii tactum est,

quod contingentia quoque a Deo sint, imo

et contingentia queant vocari in quantum

a Deo noscuntur contingenlia esse :

nihilo

minus ad infallibilem Dei cognitionem

relata, necessaria nuncupantur juxta sensum

prsehabitum. Nec inconveniens est,

unum et idem diversimode sumptum et

consideratum, tam diversas denominatio-

nes sortiri.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!