18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUALITER RATIO DONI CONVENIAT SPIRITUI SANCTO 73

butionis, quia secundum Avicennam sexto

Metaphysicse, donum liberale, ex sua prima

impositione apud omnes linguas, est

donatio tribuens alii extra se non propter

retributionem. Talis autem donatio non

procedit nisi ex puro amore. Illi igitur rei

ex modo sua? processionis convenit prima

ratio doni, qua? procedit ut purus amor :

quod proprium est Spiritui Sancto. Pater

etenim non procedit, neque divina essentia

; Filius vero quamvis procedat, non

tamen ut amor, sed per modum naturse

ac verbi. Processio autem puri amoris est

per modum liberalis voluntatis, id est per

modum emanationis qua se communicat

liberalis voluntas : sicque Pater et Filius

liberalissima voluntate produxerunt Spiritum

Sanctum. Denique, per donum quod

est Spiritus Sanctus, dantur alia omnia

dona quee dantur, dantur etiam a tota Tri-

nitate ; sed collatio doni sub ratione qua

donum est, Spiritui Sancto appropriatur,

eo quod ei ex modo suo procedendi com-

petat prima ratio doni. Hsec Richardus.

Girca hsec scribit Albertus : Spiritus

Sanctus est donum in quo alia dona do-

nantur. Et hujus ratio est, quoniam quid-

quid aliquis alicui gratuito ac liberaliter

dat, primo ante illud dat ei amorem, id

est, amorem suum extendit in ipsum, at-

que in illo amore communicat ei de bonis

suis, datque illi et se ipsum et quidquid

dat ex tali amore. Hinc Spiritus Sanctus

dat se ipsum non alio dono a se, sed se

ipso, quum ipse sit amor gratuitus in quo

et ex quo se ipsum et beneficia sua largi-

tur. Et quoniam Filius datus est in eo

quod incarnatus, in hoc dono, quod ap-

propriate est Spiritus Sanctus, datus est.

Filius vero secundum seternam generationem

non habet rationem doni, quoniam

sic non est a Spiritu Sancto; sed tempo-

ralis ejus generatio et incarnatio a Spiritu

Sancto atque in Spiritu Sancto est. — Si

autem objiciatur, quia dato per impossibi-

le quod Spiritus Sanctus non esset, nihilo

minus Pater et Filius liberalissimi essent,

et ex amore suo dona sua liberaliter con-

A donarent : ergo Spiritus Sanctus non vide-

tur primum donum primaque ratio doni et

totius liberalis communicationis ad extra.

Dicendum, quod si per impossibile pona-

tur Spiritum Sanctum non esse, sequitur

quod Pater et Filius non mittant nec dent

amorem personalem et increatum in quo

omnia dona dent ; sed sequitnr quod in

essentiali amore dent dona : cui amori

non convenit mitti nec ab ipsis procede-

re. Hsec Albertus.

Consonat his Udalricus in Summa sua,

B libro tertio, loquens : Spiritus Sanctus

dicit verum amorem spiratum, qui est

donum et datum. Propter quod aliqui di-

cunt, quod duo hsec nomina, scilicet donum

et datum, secundum quod proprie

nominant Spiritum Sanctum, sunt circum-

locutio unius nominis ac proprietatis Spi-

ritus Sancti. Proprium autem est amori

verse amicitise, efficaci voluntate velle bonum

amato propter ipsum, etiamsi nulla

inde utilitas proveniret amanti. Quumque

soli effectus gratuitse voluntatis sint data

G liberaliter communicata, patet quod nullum

datum habet rationem liberalis dona-

tionis aut doni nisi ratione amoris, qui est

principium omnis donationis proprie dictae.

Solusque Spiritus Sanctus est donum

Dei per se secundum completam rationem,

quia ab ipso ratio doni ad alia deri-

vatur, et quia hoc primum donum est

principium collationis aliorum donorum :

imo et confert eis nomen rationemque

doni. Hinc Apostolus ad Corinthios causa-

litatem Spiritus Sancti respectu aliorum

D donorum diversificat per tria. Nam dicit

aliquid dari per Spiritum, aliquid in Spi- icor. xu,

ritu, aliquid secundum Spiritum. Dantur 8 ' 9enim

dona per Spiritum, sicut Pater ope-

ratur per Filium, in quantum Spiritus

Sanctus hoc facit auctoritate Patris et Fi-

lii, id est sibi plene communicata a Patre

et Filio. In Spiritu Sancto etiam dantur

dona, in quantum ipse est amor quo Pater

et Filius amant nos cum effectu gratise.

Sic quippe etiam apud nos data inter

amantes dicuntur dari in amore, quoniam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!