18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

UTRUM PR.ESCIENTIA SEU PROVIDENTIA DEI 1MPONAT REBUS NECESSITATEM 481

videntia : quia non quasi futurum, sed

omnia quasi prsesentia, porro (id est procul)

videt ab aeternitatis specula. Attamen

prsescientia dici potest, in quantum co-

gnoscit illud quod futurum est, non sibi,

sed nobis.

Quod ut clarius pateat, ostendatur ex-

emplis. Sint quinque qui successive in

quinque horis quinque videant contingentia

facta : possum ergo dicere, quod isti

quinque vident prsesentialiter hsec contin-

gentia succedenlia. Si itaque poneretur,

quod isti quinque actus cognoscentium

essent unus actus, posset dici quod una

cognilio esset prsesentialiter de omnibus

illis cognitis successivis. Quum ergo Deus

uno seterno intuitu temporalia videat, cun-

cta contingentia in diversis temporibus

seternaliter ac prsesentialiter cernit, non

tantum ut habentia esse in sua notitia :

quia non solum scivit de rebus se eas co-

gnoscere, quod est esse in cognitione sua;

sed ab seterno etiam vidit uno intuitu et

videbit singula tempora, et rem esse talem

in hoc tempore, et in tempore illo defice-

re. Nec tantum videt hanc rem respectu

prsecedentis temporis esse futuram, et re-

spectu futuri prseteritam ; sed videt tem-

pus istud in quo est prsesens, et rem esse

prsesentem in tempore isto : quod in in-

tellectu nostro non potest accidere, cujus

actus est successivus secundum diversa

tempora. Sicque patet nil prohibere quin

Deus habeat certam notitiam contingentium

ad utrumque, quum divinus intuitus

ad rem contingentem referatur secundum

hoc quod prsesentialiter in actu est, quan-

do jam determinata est certitudinaliterque

cognosci potest. — Itaque divina cognitio

transit super contingens, etiam si futurum

sit nobis, sicut transit visus noster super

ipsum dum est ipso cernente. Et quoniam

esse quod est, quando est, necesse est esse

(ita quod nequeat simul et semel esse et

non esse), quod tamen absolute non est

necessarium ;

ideo dicitur quod in se con-

sideratum, est contingens, sed relatum ad

Dei cognitionem, est necessarium : quia

T. 20.

A ad ipsam refertur secundum quod est in

esse actuali. Et omnino est simile, si ego

prsesentialiter videam Socratem currere :

quod quidem in se est contingens ; sed

relatum ad visum meum,est necessarium.

Ideo bona est distinctio qua dicitur, quod

est necessarium necessitate consequentise,

non consequentis ; vel necessitate condi-

tionata (hac scilicet conditione, si est prse-

scitum), non absoluta.

Si autem objiciatur : In omni vera con-

ditionali, si antecedens est necessarium,

B et consequens ; sed antecedens hoc, scili-

cet Socratem currere esse praescitum, est

absolute necessarium : ergo et consequens.

Nam ad antecedens hoc semper sequitur

consequens, et ad necessarium semper se-

quitur necessarium, et nunquam nisi ne-

cessarium, sicut ad verum nunquam se-

quitur falsum. Sed hujus conditionalis,

Socrates curret si est prsescitum a Deo,

antecedens est necessarium absolute, tum

quia omne prseteritum est necessarium,

tum quia omne seternum est necessarium

C ergo scientia Dei est de necessariis.

Ad hoc multipliciter respondetur. Quidam

enim dicunt, quod hoc antecedens,

videlicet hoc esse prsescitum a Deo, non

est necessarium. Et si objiciatur quod est

dictum de prseterito, ergo est necessarium

; dicunt, quod hoc habet instantiam

de prseteritis quse dicunt respectum ad

futurum. Unde quum dicitur hoc fuisse

futurum, quamvis dictum sit de prseteri-

to, tamen quia dependet a futuro, non est

necessarium : quia quod fuit quandoque

D futurum, potest non esse futurum, quia

futurus quis incedere, non incedet, ut di-

citur secundo de Generatione. Verum ista

instantia nulla est. Nam quamvis quod

fuit futurum, possit non esse futurum im-

peditis causis quse erant determinatse ad

effectum ut in majori parte, non tamen

potest non fuisse futurum : quoniam sem-

per erit verum dicere, Hoc quandoque fuit

futurum. Similiter non est ad propositum:

quia quum dicitur prsescitum, non tantum

importatur ordo ad futurum, sed etiam

31

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!