18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1G2 IX LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXIII ; QU.EST. II

quum in persona includanlur et proprie- A gnificatione non habet nisi quod designet

tas et hypostasis et essentia, quod signi-

ficat relationem ut hypostasim, significat

quoque essentiam, quae est ipsa hypostasis,

et etiam proprielatem, qua3 est ipsum

suppositum. Propterea quandoque poni po-

test pro uno, quandoque pro alio. Sed hoc

accidit persona? ex hoc quod in divinis

omnia prsedicta sunt unum secundum

rem. Conlormiter qui dixerunt quod si-

gnificat lanlum hypostasim, attenderunt

modum seeundum quem significat nomen,

quia significat per modum subsistenlis.

Qui autem dixerunt quod significat sub-

stantiam in recto, attenderunt substantiam

quse est hypostasis proprietate distincta.

Qui autem dixerunt econtra, attenderunt

subslantiam quse est essentia. Qui vero

dixerunt quod significat hypostasim et

proprietatem positam circa eam, non ac-

ceperunt hypostasim ex parte qua sub-

sistit divinse naturse, nec ut significatur

hoc nomine, Deus, quod indistincte con-

venit tribus personis; sed ex parte illa

qua hypostasis est ipsa relatio distinguens

hypostasim, quia in Deo idem est distin-

guens et distinctum. Demum qui dixe-

runt quod proprietas non ponitur circa

substantiam ut distinguens ipsam, consi-

derarunt econverso. — Hsec Thomas in

Scripto.

Porro in prima parte Summae, qusestione

vicesima nona, fatetur : Girca significa-

tionem nominis hujus, persona, in divinis,

difficultatem ingerit quod de tribus prse-

dicatur pluraliter praeter naturam essen-

tialium nominum ; nec etiam ad aliquid

dicitur, sicut nomina qua3 relationem si-

gnificant. Unde quibusdam visum est,quod

hoc nomen, persona, simpliciter et ex vir-

tute vocabuli essentiam significet in di-

vinis, sicut hsec nomina, Deus, sapiens ;

sed propter hscreticorum instantiam accommodatum

sit ex ordinatione concilii,

ut possit poni pro relativis, potissime in

plurali atque cum termino partitivo. Sed

hsec non videtur sufficiens responsio, quoniam

si hoc nomen, persona, ex sua si-

essentiam in divinis, non fuisset hsereti-

coruui quietata calumnia ex hoc quod dictum

est Patrem et Filium et Spiritum

Sanctum tres esse personas, imo majoris

calumnise data fuisset occasio. Ideo alii

aliter dixerunt, ut supra jam tactum est.

Ad evidenliam igitur qusestionis istius,

sciendum quod aliquid est de significatio-

ne minus communis, quod non est de si-

gnificatione communioris. Aliud ergo est

quserere de significatione personae, et de

B significatione personee divina? : quia per-

sona in communi significat individuam

substantiam rationalis naturse; persona ve-

ro in quacumque natura significat quid

distinctum in illa natura. Distinctio autem

in divinis non est accidens, sed ipsamet

divina essentia. Hinc distinctio seu distinctivum

illud est subsistens, quemadmodum

et divina essentia. Nam sicut Deus

est deitas, ita Deus Pater est sua paterni-

tas. Idcirco persona divina significat rela-

tionem ut subsistentem : quod est signi-

C ficare relationem per modum substantise,

quse est subsistens hypostasis in natura

divina, licet subsistens in natura divina

non sit aliud quam natura divina. Et secundum

hoc verum est quod hoc nomen,

persona, significat relationem in recto, et

essentiam in obliquo, non tamen relationem

in quantum relatio, sed in quantum

significatur per modum hypostasis. Simi-

liter persona significat essentiam in recto,

et relationem in obliquo, in quantum es-

sentia est idem quod hypostasis. Hyposta-

D sis vero in divinis significatur ut relatione

distincta : sicque relatio per modum re-

lationis significata, cadit in ratione perso-

nse in obliquo. — Denique juxta hsec dici

potest, quod hsec significatio nominis hu-

jus, persona, non erat percepta ante hsereticorum

calumniam : ideoque hoc nomen,

persona, non fuit in usu Catholicorum nisi

ut unuui aliorum nominum absolutorum.

Postmodum vero accommodatum est hoc

nomen, persona, ad standum pro relativo,

ex eongruentia suse significationis, ita ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!