18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Matth.xx, riam :

secutione. — Ex quibus tria constant circa

electionem Deo convenientem : primo,

quod electio non convenit Deo respectu

sui ipsius, quum ipse sit omnium finis

secundo, quod electio fit ex creaturis sus-

ceptivis beatitudinis; tertio, quod electio

uno modo est seterna, alio modo tempora-

lis : quia prout est in proposito Dei, aeter-

na est, quoniam ab aeterno voluit bonos

a malis segregare in gloriam ; sed prout

est in operis exsecutione, est temporalis,

ut dum per dona gratia? discernuntur ele-

cti a reprobis, vel a communi statu in

praelationis officium promoventur, sicque

de aliis qua? divino munere alicui speci-

aliter conferuntur. Proprie tamen electio

est per ordinationem et respectum ad glo-

propter quod pauci dicuntur electi.

Haec Thomas in Scriplo.

Qui consequenter ostendit, qualiter ele-

ctio praedestinatione sit prior : Praedesti-

natio (inquiens) et electio aliquid addunt

super preescientiam, quemadmodum dis-

positio et providentia. Nam sicut dispositio

et providentia habent se respectu universorum

communiter, ita electio et pra?-

destinatio respectu hominum. Unde sic-

ut providentia superaddit dispositioni, sic

praedestinatio electioni. Dispositio namque

divina attenditur in coordinatione partium

universi ad invicem et ad finem, secundum

quod una natura praefertur alteri ex

ordinatione divinae sapientiae. Similiter est

in electione : ipsa quippe divina ordinatio

qua quidam aliis praeferuntur ad consequendam

beatitudinem,electio dicitur. Pro-

videntia vero attenditur in collatione eorum

per quae res finem attingunt, et in

applicatione ad finem. Similiter praede-

stinatio attenditur in hoc, quod electis

pra?parantur bona gratia? et bona gloria?,

quibus fini ultimo applicantur. Quod patet

etiam ex consueto modo loquendi. Sicut

etenim dicimus res ipsas disponi, provi-

deri vero tam res ipsas quam ea quae

rebus conferuntur, ordinantia in finem ;

sic electio proprie est hominum, praedestinatio

autem tam hominum quam rerum

AN ELECTIO CONVENIAT DEO, ETC. 549

A qua? conferuntur eis ad obtinendam salutem

: non enim dicitur quod gratia eliga-

tur homini, dicitur tamen quod gratia homini

praedestinatur. — Itaque electio non

est actus voluntatis absolute, sed in ordine

ad inlellectum ordinantem; praedestinatio

autem dicit actum voluntatis absolute, qui

consequitur ordinem istum. Haec idem in

Scripto.

Praeterea in prima parte Summae, quae-

stione vicesima tertia : Praedestinatio, ait, art. 4.

secundum rationem praesupponit electio-

B nem, et electio dilectionem. Cujus ratio

est, quia praedestinatio est pars providen-

tiae. Providentia autem, sicut et prudentia,

est ratio in intellectu exsistens,pra?ceptiva

ordinationis aliquorum in finem. Non autem

praecipitur aliquid ordinari in finem,

nisi voluntate finis praeexsistente. Unde

praedestinatio aliquorum in salutem prae-

supponit secundum rationem, quod Deus

velit illorum salutem : ad quod pertinent

electio atque dilectio. Electio tamen et di-

lectio aliter ordinantur in nobis et in Deo:

C quia in nobis voluntas diligendo non cau-

sat bonum, sed ex bono praeexsistente in-

citamur ad diligendum. Idcirco eligimus

quem diligamus : sicque electio praecedit

in nobis dilectionem. In Deo autem est

econverso. Nam voluntas ejus qua vult,

bonum alicui diligendo, est causa quod

bonum illud insit illi sic electo seu dilecto

prae aliis : idcirco in Deo dilectio electionem

praecedit. Haec Thomas in Summa. —

Concordat Alexander.

Bonaventura quoque hic loquitur : Ele-

D ctio dupliciter dicitur : uno

modo, prout

dicit dilectionem cum discretione tantum,

et sic convenit Deo ; secundo, prout dicit

dilectionem cum discretione praecedente

et deliberatione ac inquisitione, sicque

convenit creaturis.

Quaerit quoque Bonaventura, quid sit

eleclio. Et respondet : Electio triplex est :

una secundum affectum dilectionis, alia

secundum effectum finalis gratificationis,

tertia secundum statum praelationis. Prima

est aeterna et idem quod preedestinatio.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!