18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXVI 391

variis modis accipiendam, inquiens : Si ad scientiam referas, non ignorat Deus Aug.Epist.

169 n. 2.

aliquos vel aliqua. Qui tamen in judicio quibusdam dicet : Non novi vos. Sed Matth.vn,

23

eorum improbatio hoc verbo insinuata est.

Ecce non cognoscere dicitur Deus quae non approbat, quae ei non placent.

Apparet itaque verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cogno-

scit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodemque mo-

do noscit quantum ad notitiam, sed bona etiam approbatione et beneplacito

cognoscit.

C. Hic aperit, quare bona tantum dicantur esse in Deo,

et non mala.

Et inde est quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala; et illa prope,

haec longe : quia licet in Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis praesentiam,

et Deus bona et mala cognoscat ; mala tamen non cognoscit nisi per notitiam,

bona vero non solum per scientiam, sed etiam per approbationem et beneplaci-

tum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit

ut etiam approbet et placeant, id est, ita scit ut eorum sit auctor.

D. Quod idem est, omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso.

Proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse, omnia esse ex Deo, et per

ipsum, et in ipso. Unde Ambrosius in tertio libro de Spiritu Sancto : Hsec tria, ex Ambr.de

ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, unum esse supra diximus. Quum dicit iib!m,n.84.

per ipsum esse omnia, non negavit in ipso esse omnia. Eamdem vim habent

omnia haec, scilicet, cum ipso, et in ipso, et per ipsum ; et unum in his atque

consimile, non contrarium, intelligitur. Ecce habes quia ex eadem intelligentia

Scriptura dieit, omnia esse in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso. Quum

ergo ex eadem ratione omnia dicantur esse ex Deo vel per ipsum, non solum quia

scit, sed etiam quia eorum auctor est ; consequitur ut eadem ratione ea esse in Deo

dicantur, scilicet quia scit et eorum auctor esse dicitur : quia in illo vivimus et Act. xvu,

28

movemur et sumus, quia eo auctore sumus, movemur et vivimus. Quum ergo non

sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur sicut ex ipso et per

ipsum. Quum ergo in ejus cognitione vel praescientia sint omnia, scilicet bona et

mala, in eo tamen non dicuntur esse nisi bona, quorum auctor est. Unde Augustinus

in libro de Natura boni : Quum audimus, inquit, ex Deo et per ipsum et in Aug.de Na-

ipso esse omnia, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quse natura- c 28.

liter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quse naturam non servant, sed vitiant,

quae ex voluntate peccantium nascuntur onmia. Hic aperte dicitur, quod in illa

generalitate locutionis bona tantum continentur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!