18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

4 LIBER l SENTENTIARUM. — DIST. XVII

datus est nobis. Nullum est isto dono Dei excellentius. Solum est quod dividit inter

filios regni et filios perditionis. Dantur et alia per Spiritum munera, sed sine

caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuiquam Spiritus Sanctus, ut

eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Neque

qui non

i Cor. xni, Spiritus Sanctus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem : quam

1-3.

habuerit, etsi loquatur omnibus linguis, et habuerit prophetiam et omnem scientiam

et omnem fidem, et distribuerit omnem substantiam suam, et tradiderit corpus

suum ita ut ardeat, non ei prodest. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam

vitam neminem tanta bona perducunt? Ipsa vero dilectio vel caritas (nam unius rei

nomen est utrumque) perducit ad regnum. Dilectio ergo quae Deus est, et proprie

ex Deo est, Spiritus Sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Deus

caritas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus Sanctus,

quum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi caritas

intelligendum est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum

non perducit ad Deum ? Ecce hic aperitur quod supra dictum erat, scilicet, quod

caritas sit Spiritus Sanctus et donum excellentius, et quomodo hoc donum, id est

Spiritus Sanctus, detur nobis, scilicet, quum ita impertitur alicui, icl est, ita habet

esse in aliquo, ut eum faciat Dei et proximi amatorem : quod quum facit, tunc

dari dicitur sive mitti alicui, et tunc ille dicitur proprie habere Spiritum Sanctum.

Gr. Utrum concedendum sit, quod Spiritus Sanctus augeatur in homine,

vel magis vel minus habeatur vel detur.

Hic quseritur, si caritas Spiritus Sanctus est, quum ipsa augeatur et minuatur

in homine, et magis et minus per diversa tempora habeatur, utrum concedendum

sit, quod Spiritus Sanctus augeatur vel minuatur in homine, et magis et minus

habeatur. Si enim in homine augetur, et magis vel minus datur et habetur, mutabilis

esse videtur : Deus autem omnino immutabilis est. Videtur ergo quod vel Spiritus

Sanctus non sit caritas, vel caritas non augeatur vel minuatur in homine. Item,

caritas et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Si ergo Spiritus

Sanctus caritas est, et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat.

Sed quomodo datur non habenti, quum ipse ut Deus sit ubique et in omnibus

creaturis totus? Et quomodo plenius datur vel habetur sine sui mutatione?

H. Responsio ad primam qumstionem.

His itaque respondemus, dicentes quod Spiritus Sanctus sive caritas penitus

immutabilis est, nec in se augetur vel minuitur, nec in se recipit magis vel minus

sed in homine, vel potius homini, augetur et minuitur, et magis vel minus datur

vel habetur : sicut Deus dicitur magnificari et exaltari in nobis, qui tamen in se

p«.uuu,8. nec magnificatur nec exaltatur. Unde Propheta : Accedet homo ad cor altum, et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!