18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN CARITAS SIT VIRTUS CREATA, VEL IPSEMET SPIRITUS SANCTUS 11

Prseterea, in secunda secunda?, qusestio-

ne vicesima tertia : Magister, inquit, primo

Sententiarum ponit quod caritas non

sit aliquid creatum in anima, sed ipsemet

Spiritus Sanctus mentem inhabitans. Nec

est sua intentio quod motus dilectionis

quo diligimus Deum, sit Spiritus Sanctus,

sed quod motus iste dilectionis est a Spi-

ritu Sancto non mediante aliquo habitu,

sicut a Spiritu Sancto sunt actus alii virtuosi

mediantibus virtutum habitibus. Quod

dixit propter excellentiam caritatis. Tamen

si quis recte consideret, hoc in caritatis

detrimentum magis redundat. Non

enim motus caritatis ita procedit a Spiritu

Sancto mentem humanam movente, quod

mens humana tantum sit mota, et nullo

modo sit principium hujusmodi actus, sic-

ut dum corpus aliquod movetur ab exte-

riori movente. Hoc etenim esset contra

rationem voluntarii, cujus oportet principium

esse in ipso : sicque sequeretur quod

diligere non esset voluntarium. Nec dici

potest, quod Spiritus Sanctus sic moveat

voluntatem ad actum amandi ut instrumentum,

quod etsi sit principium actus,

non tamen est in ipso agere aut non age-

re : quia sic quoque ratio voluntarii tolle-

retur et excluderetur ratio meriti. Oportet

ergo quod voluntas sic moveatur a Spiritu

Sancto, quod et ipsa sit efficiens hujusmodi

actum. Porro nullus actus perfecte

producitur a quacumque activa potentia,

nisi sit ei connaturalis per aliquam formam

quse sit principium actionis. Unde

Deus, qui omnia movet ad debitos fines,

singulis rebus indidit formas per quas

inclinantur ad fines sibi divinitus prsesti-

5ap.vui, 1. tutos : sicque per hoc disponit cuncta sua-

viter, ut in libro Sapientise habetur. Con-

stat autem quod actus caritatis excedit

naturalem potentiam voluntatis. Nisi ergo

aliqua forma superadderetur voluntati per

quam ad actum dilectionis inclinaretur,

actus iste imperfectior esset naturalibus

actibus, actibus quoque aliarum virtu-

tum, nec facilis delectabilisque consiste-

ret. Quod falsum est, quoniam nulla virtus

A tantam habet inclinationem ad proprium

actum ut caritas, nec aliqua forma aut

virtus seu habitus tam delectabiliter ope-

ratur ut ipsa. Hinc maxime est necesse

quod ad actum caritatis producendum in

nobis, sit aliqua forma habitualis superaddita

naturali potentise, ipsam ad actum

caritatis inclinans, eamque prompte ac de-

lectabiliter operari efficiens. — Hsec Thomas

in secunda secundse. Qui etiam in

Scripto tertii, distinctione vicesima sepli-

ma, istud bene declarat.

B Circa hsec Petrus scribit : In anima ra-

tionali tria considerantur, videlicet : es-

sentia ejus, quse perficitur per gratiam ;

item potentise cognitivse, quse perficiuntur

per habitus cognitivos ; potentise quoque

motivse motse, ut concupiscibilis et irasci-

bilis, quse perficiuntur per habitus moti-

vos. Insuper consideratur in anima poten-

tia universaliter motiva non mota, puta

voluntas, quse perficitur caritate. De qua

an sit increata, fuerunt opiniones. Magi-

ster namque vult dicere, quod sicut Spi-

C ritus Sanctus secundum seternam processionem

est amor Patris ad Filium, et

econtra, non tamen ut forma utrique in-

haerens ; ita secundum processionem tem-

poralem sit amor utriusque ad rationalem

creaturam, et econverso, et moveat volun-

tatem quemadmodum angelus corpus assumptum,

non ut forma voluntati inhse-

rens. Porro modus quo Spiritus Sanctus

movet voluntatem, non est tantum per

modum causse efficientis, quia sic omnia

movet : sed est etiam per modum causse

D exemplaris, quoniam amor est; et finalis,

quoniam summum bonum est : hinc movet

ut finis. Hsec vero apprehensio summi

boni in ratione boni per fidem, est ei

(videlicet voluntati) pro forma movente,

quse tamen non voluntatis, sed rationis

est forma : sicut desideratum apprehensum

movet desiderium mediante appre-

hensione, prout posuerunt philosophi quod

intelligentia movet ccelum mediante anima

cceli, quse apprehendens intelligen-

tiam, desiderat ei assimilari in actualitate

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!