18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XLVIII 649

Deus nolebat, scilicet occidere Christum : quod fuit mala actio et peccatum. Actum

quippe Judaeorum non voluit Deus, passionem vero Christi voluit, sicut et in ipso

Psalmo Ghristus ad Patrem ait, Tu cognovisti sessionem meam, id est, voluisti *>,.,

et approbasti passionem meam, tibi enim placuit. Voluit itaque tota Trinitas ut

Christus pateretur, nec tamen voluit ut Judaei occiderent : quia voluit pcenam

Christi, sed non voluit culpam Judoeorum ; nec tamen noluit : si enim noluisset,

nec fuisset.

C. Oppositio.

Sed ad hoc opponitur sic : Si voluit Deus ut Christus pateretur, voluit utique

ut pateretur a Judaeis, vel non. Si voluit ut non pateretur a Judaeis, quum passus

sit, factum est itaque quod voluit Deus non fieri. Si autem voluit eum pati a

Judaeis, ergo voluit eum occidi a Judaeis : voluit itaque ut Judaei occiderent eum.

— Ad quod respondentes dicimus, simpliciter concedendum esse, quod Deus voluit

Christum pati et mori : quia ejus passio bonum fuit et causa nostrae salutis. Quum nom.

viii

autem dicitur, Yolebat eum pati vel occidi a Judaeis ; hic distinguendum est.

32

Si

enim intelligitur sic, Volebat eum sustinere passionem sive crucifixionem a Judaeis

illatam ; verus est sensus. Si vero intelligitur sic, Volebat ut Judaei occiderent

eum ; falsum est. Non enim volebat Deus actionem Judaeorum, quae mala erat,

sed volebat passionem bonam ; et haec voluntas per malas Judaeorum voluntates

impleta est.

Unde Augustinus in Enchiridio : Deus quasdam voluntates suas utique bonas Aug.Enchi-

implet per malorum hominum voluntates malas, sicut per malevolos Judaeos bona "'

voluntate Patris Christus pro nobis occisus est. Quod tantum bonum fuit, ut

apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occisus est diceretur. Matth.wi,

— Ecce manifeste habes, magnum bonum fuisse, quod Christus occisus est ; et

hoc bonum quia Petrus nolebat, ideo redargutus est.

D. Utrum placuerit viris bonis, quod Christus pateretur et moreretur.

Placuit quidem intuitu nostra? redemptionis, sed non ipsius cruciatus.

Ex quo solvitur quaestio qua quaeri solet, utrum viris sanctis placere debuerit,

quod Christus pateretur vel occideretur. Debuit enim eis placere intuitu nostrae

liberationis vel redemptionis, sed non intuitu ipsius cruciatus. Voluerunt ergo ac

vehementer cupierunt Christum mori propter liberationem hominis et impletionem

divinae voluntatis, sed non voluerunt delectatione ipsius afflictionis. De eodem

ergo laetabantur* et contristabantur; secl ob aliud gaudebant, et propter aliud dole- * deiecu-

bant. Volebant ergo Christum mori pro hominis reclemptione, et tamen de morte

ipsius diversis de causis corda eorum varie movebantur.

2 '

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!