18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN DEUS PROVIDENTIAM HABEAT UNIVERSORUM ET SINGULORUM 501

Ad secundum dicendum, quod quidquid A

est in mundo, est ordinatum, quamvis ra-

tio ordinis nobis non appareat in quibusdam,

praesertim in voluntariis, quia malis

hominibus quandoque bona quandoque

mala eveniunt, similiter bonis hominibus.

Verum ratio hujus ordinis scitur a Deo :

quemadmodum medicus scit cur quibusdam

eegris quandoque det calida, aliquan-

do frigida, similiter sanis ; quod tamen

DeConsoi. ignorans artem medicinse, miratur, ut di-

1 .

pros. b.

c j t B oe tj lls jj] a tamen inordinatio non invenitur

in his ad qua? per se ordinantur B

opera humana, et quse sunt homini per

se bona aut mala. Etenim opus bonum

semper habet prsemium virtutis sibi ad-

junctum, vitium vero prsemium impieta-

tis. Sed permixtio illa consistit in bonis

et malis corporalibus, quse non sunt per

se hominis bona. Nihilo minus providentia

Dei ordinat etiam hujusmodi bona et mala

homini in gloriam et profectum, aut in

majorem damnationem, et in declarationem

divinse justitiae in finali judicio. —

Hsec Thomas in Scripto. C

Denique ad intelligendum quid sit pro-

videntia, advertendum quod scribit hic

Thomas : Tria hsec, scientia, dispositio, pro-

videntia, habent se per additionem unius

ad alterum. Quum enim de creaturis Deus

scientiam habeat practicam, consideranda

est scientia Dei instar scientise artificis.

Artifex autem prseconcipiendo suum arti-

ficiatum, primo considerat finem operis

sui; deinde media rei a se fiendee ad finem

illum, seu media ad consequendum

finem valentia, ordinem quoque partium D

ad invicem. Tertio considerat accommoda

fini intento, et obstaculorum remotionem.

Quse excogitatio nominatur scientia, ratio-

ne solius cognitionis ; ratione vero ordinis

excogitati in re fienda, dicitur dispositio;

ratione autem eorum quse promovent at-

que accommoda sunt ad finem, providen-

tia nominatur : providus quippe vocatur

qui bene conjectat de conferentibus ad

finem et de removendis impedimentis. —

Hinc et in Deo dicitur esse scientia secun-

dum quod habet cognitionem sui ipsius

et eorum quee facit. Dispositio vero fertur

esse in Deo ratione duplicis ordinis quem

ponit in rebus, videlicet : rei ad rem, secundum

quod juvant se invicem ad consequendum

ultimum finem; et etiam to-

tius universi ad finem : sicut Philosophus

undecimo Metaphysicse tangit, ubi ponit

exemplum de ordine partium exercitus ad

invicem et ad bonum principis. Providen-

tia quoque vocatur secundum quod rebus

sic ordinatis tribuit procurativa conserva-

tivaque ordinis, et inordinationem expel-

lit. Hsec Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte Summse, quse-

stione vicesima secunda, testatur : In rebus art. i.

creatis est bonum non solum quantum ad

earum substantiam, sed et quantum ad

ordinem earum in finem, prsecipue in ultimum

finem, qui est bonitas divina seu

participatio ejus. Ergo hoc bonum ordinis

universi in creaturis exsistens, a Deo

profluxit : ideo convenit ei providentia

rerum. — Rursus, quum Deus sit causa

rerum per intellectum, sicque rationem

cujuslibet sui effectus in ipso prseexsiste-

re sit necesse, ratio autem ordinandorum

in finem providentia appelletur ; patet

quod universorum providentia sit in Deo.

Omnia quoque divinse providentise sunt art. 2.

subjecta, etiam in singulari. Quum enim

agens agat propter finem, tantum extendit

se causalitas primi agentis, in quantum se

extendit ipsum esse,quod est proprius Dei

effectus. Ideo causalitas primi agentis ex-

tendit se non solum ad principia speciei,

sed etiam usque ad principia individualia.

Hinc cuncta quse habent esse, a Deo sunt

ordinata ad finem, et subjiciuntur provi-

dentiae Dei, juxta illud Apostoli : Quse a /?om.xm,i.

Deo sunt, ordinata sunt. — Si vero obji-

ciatur, quod omnis sapiens provisor ex-

cludit defectum et malum, quantum potest,ab

his quorum gerit curam; quumque

Deus omnipotens sit, videtur quod si pro-

videntiam rerum haberet, tot mala in re-

bus non essent. Dicendum, quod aliter est

loquendum de eo qui universorum curam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!