18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DIST. XVII SUMMA ; QU.EST. T : AN CARTTAS SIT VIRTUS CREATA, ETC. 9

Ghristi multa dona, quse sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli

quique habent omnia, sed hi illa, alii alia : quamvis

ipsum donum a quo cuique

propria dividuntur, omnes habeant, id est Spiritum Sanctum. Ecce aperte dicit, per

donum dona donari.

SUMMA

DISTINGTIONIS SEPTIM/EDECIM/E

HIC

tractatur de invisibili missione Spi-

ritus Sancti. Et circa hsec Magister

movet qusestionem difficilem, an scilicet

Spiritus Sanctus sit caritas qua Deum proximumque

diligimus. Et arguit pro parte

utraque, atque quod sibi verius esse vi-

detur determinat, ac solvit instantias. In-

super circa hanc principalem qusestionem

movet et dubia alia, qualiter scilicet ca-

ritas dicatur in nobis augeri et minui, si

ipsa est Spiritus Sanctus, quem constat

invariabilem esse.

Clrca

QU^STIO PRIMA

hsec quseritur primo, An cari-

tas, qua rationalis seu intellectualis

creatura diligit Deum et

cetera quae ex caritate sunt dilig-enda,

sit virtus creata inhserens

formaliter, vel ipsemet Spiritus

Sanctus.

Et videtur quod sit ipsemet Spiritus

Sanctus. Primo, auctoritate Magistri. Et si

dicatur quod ipse fuit illius opinionis, nec

in hoc sit defendendus, arguitur auctori-

tatibus Augustini in littera, quse videntur

id evidenter preetendere. — Secundo sic :

agens sine medio, utpote immediate per

se, operatur perfectius quam agens per

aliud : quia quod est per se est prius ac

dignius eo quod est per aliud. Sed Spiri-

hhiiipp.n, tus Sanctus operatur in nobis velle atque

perficere in meritoriis actibus, ut ad Phi-

lippenses dicitur. Quum ergo ipse sit per-

A fectissime agens, videtur quod immediate

per se, non per intermedium habitum seu

per habitualem caritatem creatam, mo-

veat mentes creatas ad meritorios actus.

— Tertio, Deus immediate per se est cau-

sa et conditor ipsius esse natura?, ergo et

ipsius esse gratise et supernaturalis ac me-

ritorii actus. — Quarto, sicut anima est

vita corporis, sic Deus vita est animse, ut

asserit Augustinus. Sed anima immediate

per se vivificat corpus : ergo et animam

Spiritus Sanctus. — Quinto, actus caritatis

B sunt excellentise tantse, quod non viden-

tur posse convenire purae alicui creatura?,

videlicet : Deo immediate unire, facere

dignum vita seterna, justificare, salvare,

mentem creatam reddere Deo acceptam et

Dei sponsam, amicam et filiam. Nec sine

caritate aliqua res creata est Deo accepta.

Sicque caritas videtur omni mente creata

angelica esse prsestantior, Deoque carior,

juxta illud : Propter quod unumquodque

tale, et illud magis. — Omnis quoque forma

creata est de se vanitas, quod (ut ap-

C paret) caritati non convenit. — Prseterea,

non videtur caritas accidens esse, quum

tantse sit dignitatis et omni natura creata

Deo placentior. Imo quum juxta divinum

Dionysium, infimum ordinis superioris sit cf. t. xv,

j- ,...„.. . p.25D,87B',

dignius supremo orclmis mtenons, si ca- l

etc

ritas esset accidens,infima atque vilissima

substantia vilior inferiorque consisteret :

quod nequaquam conceditur, praesertim

quum juxta Augustinum, ipsa caritate nil

carius sit.

In contrarium est communis doctrina

D doctorum. Teste namque Apostolo, fides,

spes, caritas, ejusdem sunt ordinis et sibi

connumerantur, juxta quod scriptum est :

Nunc autem manent fides, spes, caritas, iCor.-x.ui,

tria hasc. Ex quo Sancti eliciunt, quod tres 13,

theologic33 sunt virtutes. Virtus autem est

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!