18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

272 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXVIII : OU.EST. III

tivo, negat relationem

seu ingenitus non est in genere relationis.

Dicendum, quod quamvis negalio removeat

praBdicationem generis, sicque remo-

veat esse in genere per se, non lainen removet

reductionem ad genus. Hsec Petrus.

QUiESTIO III

rpErtio quaeritur, An innascibilitas

JL sit idem quod paternitas.

Videtur quod sic, quia in Filio idem

sunt filiatio et. nativitas. — Item, utrum-

que eorum est ipsemet Pater.

Ad hoc respondet Albertus : Una notionum

istarum non prsedicatur de alia, nec

dici potest, Paternitas est innascibilitas ;

sicut nec dici potest, Ratio cognoscendi

Patrem in quantum non est de principio,

est ratio cognoscendi Patrem in quantum

est principium Filii. Et sic non potest dici,

Relatio qua refertur Pater in quantum

nou est de principio, est relatio qua re-

fertur ad Filium. Notio quippe accipit esse

notionis a ratione innotescendi; relatio autem

accipit esse relationis a ratione refe-

rendi. Paternitas quoque et innascibilitas

non habent oppositionem secundum aliquod

genus oppositionis, sed sunt notio-

nes et relationes disparatse. Nec ex hoc

quod uniuntur in una persona, confertur

eis quod sint una relatio unave notio : sic-

ut ex hoc quod albedo et musica uniuntur

in Socrate, non confertur eis quod una

sint qualitas. Hsec Albertus.

Qui etiam circa hoc quserit, an possit

concedi quod paternitas sit innascibilis,

sicut quod Pater est innascibilis. Et re-

spondet quod si ly innascibilis tenetur ad-

jective, non est concedendum quod vel

paternitas aut essentia sit innascibilis :

quoniam sic significatur innascibilitas in-

hserere paternitati sive essentise, quum tamen

una notio non inhsereat alteri. Aut

tenetur substantive, hoc est, innascibi-

: ergo innascibilis A lis pro Patre : el sic conceditur utraque.

Hsec idem.

Hinc Alexander : Distinctae, inquit, sunt

istse proprietates, quia per paternitatem

cognoscitur Pater ut est principium Fi-

lii ; per innascibilitalem vero, ut a nullo.

Quamvis ergo Pater et innascibilitas sint

idem personaliter,quoniam eadem est per-

sona cui convenit utraque notio ista ;

non

tamen sunt unum et idem notionaliter,

quoniam non est notio una et eadem, sic-

ut nec eadem habitudo. — Denique tota

B Trinitas dicitur essentialiter auctor respe-

ctu creaturse. Auctor quoque dicitur noti-

onaliter, et hoc tripliciter : quia interdum

importat innascibilitatem, ut quum dicitur

absolute, Pater est auctor ; quandoque

vero paternitatem, ut quum dicitur, Pater

auctor est Filii; aliquando spirationem ac-

tivam, sicut quum dicitur, Pater est au-

ctor Spiritus Sancti. Hsec Alexander.

Concordat Petrus, dicendo : Inter pa-

ternitatem et innascibilitatem colligitur

differentia triplex. Prima, quia innascibi-

C litas dicitur negative, paternitas positive.

Secunda, quia innascibilitas dicitur per

comparationem ad principium, paternitas

autem per comparationem ad id quod est

a principio, puta ad Filium, qui est a Pa-

tre. Tertia, quia innascibilitas ut est no-

tio, prsesupponit paternitatem in generali

quoniam prout est notio Patris, non est

pura negatio, imo fundata est super ra-

tionem universalis principii, vel est ei

conjuncta : ergo prsesupponit in eodem

habitudinem principii. Itaque secundum

D intellectum prsecedit paternitatem et communem

spirationem in generali. Hinc innascibilitas

non potest idem esse quod

paternitas, quamvis inseparabiliter conco-

mitetur eam in divinis, non tamen in in-

ferioribus. Hsec Petrus.

Insuper qualiter intelligenda sunt ista,

clarius elucescit ex verbis Richardi,dicentis

: Innascibilitas quantum ad id quod

primo est de ejus significato, non est eadem

notio cum paternitate. Sic enim in-

nascibilitas dicit negationem principii,hoc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!