18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

trarietates, sicque pugnando videtur ma-

gis corrumpere quam salvare : dicendum,

quod locus qui est quasi vas locans, habet

hoc ab influentia loci simpliciter; locus

autem simpliciter ut est salvans, non est

nisi duplex, videlicet, simpliciter sursum

in contactu circumferentia? orbis luna?, et

simpliciter deorsum, quod est esse in cen-

tro, quod habet salvandi naturam a toto

orbe, a quo sequaliter respicitur semper.

Alia causa est, quoniam res debilior est

in exlremis quam in intrinsecis sibi : ideo

natura determinat ei continens in extre-

mis. Et istud est proprie loqui de loco.

Secundo possumus loqui de loco prout est

spatium mathematicum, ut videtur velle

Boetius : et sic habet continere, non sal-

vare, quoniam suum continere non est

nisi extrinsecus ambire ; sicque dicimus

omnia corpora loco circumscribi praeter

ultimam sphaeram. Tcrtio loquimur de lo-

co prout in ipso est distantia situs, licet

non includatur : sicque dicimus etiam

spheeram ullimam esse et moveri in loco

secundum formam, et non subjecto, ut

sexto dicitur Physicorum. Nullo istorum

modorum dicitur spiritus creatus in loco.

— Quarto loquimur de loco per accidens,

sicut dicimus quod nobis in loco exsisten-

tibus, accidentia et omnia quse sunt in nobis,

in eodem sunt loco : et sic rursum

non dicimus angelum esse in loco, quia

sic semper assumeret corpus quando diceretur

esse in loco. Sed dicimus angelum

esse in loco definitive, et hoc per defini-

tionem seu determinationem operis sui :

quia videlicet opus illud nec ex parte ef-

ficientis nec ex parte effecti refertur extra

locum in quo est per consequens. Idcirco

intelligitur intra locum illum esse sub-

stantia operans : et hoc est quod dicit Damascenus,

quod angelus ita est hic, quod

non alibi. — Dico etiam, quod duo spiri-

tus nequeunt esse in loco eodem propter

confusionem operationum vitandam, non

propter obsistentiam naturae. — Haec Al-

bertus.

Amplius Udalricus in Summa sua, libro

UTRUM ANGELUS SIT IN LOCO DEFINITIVE 457

A quarto, multa conscribit de his, primo loquens

de intelligentiis, deinde post multa,

de angelis : non quod intelligentiae non

sint de numero angelorum, sed quia phi-

losophice tractat de eis prout sunt moto-

res ccelestium orbium et velut rectores

sphaerae activorum et passivorum, prout

ait Philosophus, quod oportet hunc mundum

esse contiguum lationibus superiorum,

etc. Itaque de his scribit Udalricus :

Quum intellectus intelligentise ut motor

est, non solum sit activus specierum in-

B telligibilium, sicut est noster intellectus

agens, sed etiam formarum naturalium,lumine

suo essentiali, vel ipsum lumen, et

ipse intellectus sit formalis essentia intel-

ligentiae, patet verum dicere philosophos,

quod intelligentia per suam essentiam mo-

vet et causat : tamen secundum quod est

instrumentum primae causae, movet etiam

per suas potentias, sicut et anima ratio-

nalis movet per inlellectum et appetitum.

Et sicut multi dicunt animam ubique esse

in suo mobili, ita quod tofa est in quali-

G bet parte, in quantum actus ejus essen-

tialis, qui est vita seu vivere, est ubique

in toto corpore ejus; et quum certum sit

quod ipsa ut motor, sit essentialiter tantum

in corde : ita intelligentia quaelibet

est ubique in mobili suo ; et tamen est in

determinata ejus parte, et etiam est ubi-

que in toto suo inclusa infra suam sphse-

ram. Nusquam enim est, id est in nullo

determinato ubi sui mobilis ; sed ubique

est in ipso secundum suam substantiam,

in quantum extensione suae potentiae in

D totum mobile operatur immediate circa

ipsum totum : quia secundum Damascenum,

angelus ibi est ubi operatur. Verum

secundum principalem receptionem

et manifestationem suae virtutis in mobi-

li, principaliter est in una parte, prout oc-

tavo Physicorum dicit Philosophus motorem

cceli esse in dextero circulo sphaerae

aequinoctialis. — Multa de his scribit ibi

Udalricus : de quibus pertranseo hic, quia

non multum concernunt hunc passum

ideo loco reservantur aptiori : quae etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!