18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

482 IN LIBRIM I SENTENTIARIM. — DIST. XXXVIII *, QU.EST.

actus quidam significatur ut prseteritus.

Ilinc alii, sicut videlur Magistef in littera

dicere, dicunt qnod hoc antecedens non

est necessarium, quia praescilum, quamvis

secundum vocein consignificet tempus

praeteritum, tamen significat actum divinum,

cui non accedit prseteritio : ideo,

sicut Deus potest non praescire, ila potest

etiam non praescisse. Sed istud quoque

non solvit, quoniam quamvis actus divinus

non habeat necessitatem coactionis, habet

tamen necessitatem immobilitatis, loquen-

do de actibus intrinsecis, ut intelligere,

velle : ideo non est contingens non esse,

si ponatur esse. Et quoniam consequens

non potest poni non esse, nisi et antece-

dens ponatur non esse, consequens etiam

non poterit poni non esse. Sed hoc certum

est, quod antecedens potest poni esse.

Verum est namque, determinate Deum

aliquid futurorum nunc scire : et ita se-

quitur, quod consequens non potest poni

non esse, etiam absolute sumptum, et

multo minus quod possit contingere non

esse. — Hinc alii dicunt, quod istud ante-

cedens est contingens, quoniam designan-

tur ibi duo, videlicet, actus divinus, qui

est immutabilis, et ordo ad futurum, qui

est mutabilis mutabilitate rei : ideo totum

judicandum est contingens propter alterum

tantum. Istum enim esse hominem

album, contingens est, quamvis eum esse

hominem, necessarium sit. Sed nec istud

videtur solvere dubitationem. Quum enim

dicitur Deus aliquid pra?scivisse, ordo ad

futurum designatur ibi tanquam objectum

super quod transit actus. Est enim sen-

sus : Deus prgescivit hoc, id est, scivit hoc

esse futurum. Quum autem aliquod diclum

ponitur ut materia actus, oportet ut

dictum quasi materialiter suscipiatur, et

non secundum quod ad significationem

rei refertur : ut quum dico, Scio istum

currere. Porro quae sic sumuntur, nullam

differentiam conlingenlia? aul necessitatis

in propositione faciunt : tum quoniam

veritas atque necessitas propositionis ex

principali verbo dependet, in quo intel-

II

A ligitur compositio; tum etiam quoniam

dictum hoc modo positum, non sumitur

ut verum aut falsum, vel ut necessarium

aut conlingens, sed ut dictum quoddam

tantum. Unde sequalis contingentia vel ne-

cessilas est harum propositionum duarum,

Dico Socratem currere ; et, Dico solem

moveri : etiam dalo quod ipsum dicere

sit necessarium. Sicque etiam posito quod

ordo ad futurum importatus sit mutabilis,

nihil impedit de necessitate antecedentis.

— Hinc alii dicunt, hoc antecedens esse

B necessarium, nec tamen consequens necessarium

est : quoniam prgeallegata maxima

illa intelligitur tantum de illis condi-

tionalibus in quibus antecedens est causa

proxima consequentis. Verum hoc quoque

non solvit plenarie, quoniam regula

ea non 'probatur a Philosopho ex ratione

causalitatis, sed consequentiee secundum

quam ex necessario sequitur necessarium,

sive sit causa, sive effectus.

Ideo aliter est dicendum, quod antecedens

illud est necessarium absolute, tum

C ex immobilitate actus, tum ex ordine ad

scitum : quia res ista non ponitur subja-

cere divinee scientia? nisi dum est in actu,

secundum quod determinationem et cer-

titudinem habet. Ipsum enim necesse est

esse dum est. Idcirco est similis necessitas

inserenda in consequente, ut scilicet acci-

piatur ipsum quod est Socrafem currere,

secundum quod est in actu : sicque determinationem

et certitudinem habet. Unde

patet quod si sumatur Socratem currere

prout ex antecedente sequitur, necessita-

D tem sortitur. Non enim sequitur ex antecedente

nisi secundum quod substat divinae

scientia?, cui subjicitur secundum quod

consideratur ut praesentialiter in suo esse

actuali : ideo sic quoque sumendum est

consequens. Quo utique modo constat,

quod et consequens necessarium sit : necessarium

enim est Socratem currere dum

currit.

sci-

Omne Sed rursus sic objici potest :

tum a Deo, necesse est verum esse ; sed

omnc contingens est scitum a Deo, etc.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!