18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

' gnificatur

346 IN LIBROI I SENTENTIAROI. DIST. XXXII ; QUjEST. II

conceditur quod Pater oninia dicat Verbo, A Concordant omnino Petrus et Richardus.

nullalenus tamen conceditur quod sit sa-

piens sapientia genita : et hoc, propter

diversum modum significandi in utroque.

Verbuin enim significat per modum ope-

rationis, quse denominat illud a quo egreditur,

utpote operantem : propter quod

Pater denominatur dicens Verbo genito,

quemadmoduin amans amore spirato. Sa-

pientia vero significatur per modum for-

mse seu habitus quiescentis in eo cujus

est : ideo nullus denominatur sapiens nisi

ab eo quod est in ipso, non per id quod

est aut manat ab eo. Quidquid autem si-

gnificatur esse in aliquo per modum for-

mse vel substantialis vel accidentalis, si-

ut principium alicujus in ipso :

quoniam forma dat esse, et est principium

operationis in eo in quo est. Filius ve-

ro respectu Patris nullam habet rationem

principii : ideo Pater non est sapiens Filio

aut sapientia genita. Denique dupliciter

dicitur aliquis videre aut cognoscere in

alio. Primo, sicut in quo accipit cognitionem

: sicut discipulus in verbo magistri.

Et ita Pater nec novit nec videt cuncta in

Filio. Secundo, sicut in quo rem cognitam

intuetur aut repra>sentatam conspicit :

sicut

aedificator videt artem suam in domo

quam prudenter construxit, et sicut quis

videt in scriptura libri quod scit. Sicque

Pater cuncta videt in Filio, in quo omnium

rerum rationes resplendent. — Sed

quaeri potest, an Pater se ipsum in Filio

videat, an etiam videat se Pater in creaturis.

Ad hoc aliqui dicunt, quod quamvis

Pater in Verbo suo seterno videat creaturam,non

tamen se ipsum. Sed quum Pater

perfectissime reprsesentetur atque reluce-

at in Filio suo, tanquam in naturali et

perfecta imagine et in suae speculo ma-

jestatis, non video causam cur non potius

videat se ipsum in Filio quam creata.

Hinc quoque inconveniens non est ut Pa-

ter modo prsedicto dicatur se videre in

creaturis, in quantum in ipsis per modum

imaginis aut vestigii repraesentatur. Haec

Thomas in Scripto.

Albertus demum hic ait : Sicut non est

concedendum, quod Pater est sapiens sa-

pientia genita, ita nec ista, Pater est sa-

piens in sapientia genita, quia insinuatur

per ablalivum, quod Pater rationem suse

sapientia? habeat a Filio vel in Filio :

quo-

rum nullum est verum, quoniam in se

ipso est sapiens. Eadem ratione non con-

ceduntur istae, Pater sapit Filio, vel, Sapit

a Filio, vel, Sapit per Filium. Conceditur

tamen quod novit in Filio, et scit ac videt

B cuncta in Filio. Unde antiqui doctores is-

tius villse (puta Parisius) dixerunt, quod

quum dicitur, Pater omnia novit in Filio

seu in Verbo, determinatio ista, in Verbo,

potest referri ad verbum hoc, novit, aut

scit, ex parte scientis, et ita est falsa; vel

ex parte eorum de quibus exstat scientia,

quse sunt materia actus verbi, in quse

transit : et ita est vera, quoniam Filius

principium est scitorum, non Patris sci-

entis.

Porro si queeratur, an Pater novit se in

C Verbo aut Filio ; videtur quod sic : quia

in eo quod est manifestativum alicujus,

noscitur id quod manifestatur in illo :

sed Verbum aeternum est perfecte manifestativum

Patris dicentis. — Ad quod

puto dicendum, illam non esse concedendam.

Filius enim non potest esse ratio ut

Pater cognoscat, quamvis sit ratio ut Pater

cognoscatur ab aliquo, secundum quod

ait : Pater, manifestavi nomen tuum ho- joann.wn,

minibus. Et per hoc solvitur

6 -

argumen-

tum, quoniam Filius non sic manifestat

D ut det Patri notitiam, sed potius accipiendo

a Patre ut aliis manifestet. — Hsec

Albertus.

Verum in hoc videtur pra?lacta respon-

sio Thomso verior esse, quse ait quod pro-

positio ista sit vera, Pater novit et videt

et scit se in Verbo, sicut nunc patuit.

Nempe si ideo vera non esset, quoniam

Filius non est Patri ratio cognoscendi se

ipsum, nec verum esset, Pater videt om-

nia, puta creata, in Filio et in Verbo :

quoniam Filius non est Patri ratio cogno-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!