18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN IN DIVINIS PONEND.E SINT RELATIV.E PROPRIETATES, ETC. 203

ita est alius modus quserendi de essentia

et proprietate : siquidem de essentia quaeritur

per quld, de proprietate per quomo-

do. Ergo sicut ponitur in divinis essentia

et persona secundum veritatem, ita et pro-

prietas. — Probatum est quoque superius,

quod generatio et processio differunt re-

aIiter,alioqui non differrent personae : ergo

generatio et spiratio differunt realiter. Sed

tam generatio quam spiratio est in una

rentia essentiali nec personali, quum sint

in eadem persona : ergo notionali. Quod

si non differunt generatio atque spiratio,

ergo sicut haec est vera, Pater spirat Spi-

ritum Sanctum ; ita et haec, Pater generat

Spiritum Sanctum : sicque Spiritus San-

ctus esset Filius. — Insuper, sicut praehabitum

est, Pater et Filius sunt unum

principium Spiritus Sancti : non unitate

naturae, quum et eadem natura sit in Spi-

ritu Sancto, sicque esset principium sui

ipsius ; nec unitate persona?, quum sint

duae personae : ergo unitate proprietatis

sicque oportet ponere proprietates in di-

vinis realiter, non solum vocaliter. — Haec

Bonaventura.

Praeterea secundum eumdem Doctorem,

has proprietates personales oportet esse

relationes : primo, quia sunt incommuni-

cabiles, uni soli convenientes ; secundo,

quia realiter differunt, ut modo probatum

est. Sola autem relatio manet in divinis

distincta a divina essentia. Ad cujus in-

telligentiam est notandum, quod relatio in

aliquibus convenit cum aliis generibus, in

aliquibus differt. Gonvenit namque in hoc,

quod est praedicamentum et genus entis

et accidens ; differt vero, quoniam praeter

alia genera habet respectum non solum

ad subjectum, sed etiam ad objectum,

secundum habitudinem ac dependentiam

quamdam. Sed quantum ad primas illas

conditiones, relatio non convenit Deo, pro-

pter ejus simplicitatem et perfectionem :

A non enim relatio in Deo est praodicamentum,

nec accidens. Sed quantum ad

habitudinem ponitur in divinis, omni im-

perfectione ac dependentia prorsus seclu-

sa : et hoc, propter veram distinctionem

quae est in divinis, et propter veram originem

ac habiludinem seu respectum.Alia

ergo praedicamenta in divinis simplici-

ter transeunt in subslantiam ; relatio atitem

quodammodo manet, et quodammodo

persona ut in Patre. Quum ergo persona transit : quoniam alia genera non habent

sit una realiter, et proprietates realiter respectum nisi ad subjectum, et quantuin

plures, oportet ponere proprietates in di- B ad illum transeunt; relatio vero ultra hoc

vinis realiter differentes ; sed non diffe- dicit respectum ad objectum, et quantum

ad illum manet. Non est ergo in Deo quantum

ad id quod notat compositionem, dependentiam

aut imperfectionem : propter

quod non est genus, neque in genere, nec

accidens, nec aliud a substantia. Unde in

divinis non habet minus de ente, ubi re-

aliter idem est cum essentia, sed in rebus

creatis. Haec Bonaventura.

His per omnia Petrus concordat. Qui

inter cetera quaerens, an convenienter di-

G catur, Alia est persona Patris, alia Filii,

alia Spiritus Sancti, respondet : In Deo

est essentiae unitas ac personarum pluralitas;

nec unum repugnat alteri, quoniam

personarum pluralitas sumitur penes proprietat.es

relativas, non absolutas. Quamvis

ergo dici non queat, alia essentia, attamen

recte dicitur, alia persona. — Et si obji-

ciatur, quod persona commune quid est

tribus personis sicut essentia, ergo non

magis dici fas est, alia persona, quam

essentia alia : respondetur, quod non est

D simile, quia communitas essentiae est communitas

rei ejusdem in numero, commu-

nitas autem personae est communitas ra-

tionis. Haec Petrus.

Richardus quoque respondens ad duas

quaestiones praetactas, videlicet, an pro-

prietates sint in divinis, et an sint ipsae

relationes, omnino concordat praeinductis

responsis Bonaventurae, et parum aut nil

superaddit; sed movet hic alias quaestio-

nes quas Bonaventura non movet, quae

infra tangentur atque solventur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!