18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

360 1N LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXXIII ; QUiEST. I

sonis, de quo etiam quidam specialem A

efficiunt qusestionem. Hsec etenim con-

c/".p.2ooB\ dependent, et frequenter pra?tacta sunt.

Nam et ex prseinducta responsione Bona-

ventura declarat qualiter proprietas sit.

essentia : Relatio, inquiens, ratione com-

parationis ad subjectum, transit in sub-

stantiam ; idcirco proprietas est divina

substantia, etc. In comparatione autem ad

correlativum, dicit rem veram et distin-

guit. Et quoniam iste respectus non dicit

aliud quam essentiam ipsi comparatus,

similiter nec aliud quam personam ; ideo B

vere est essentia et persona. Et quia re-

spectus ille non est essentise ad aliud, sed

personse ad personam ; ideo respectus seu

relationes sunt proprie in personis, non

in essentia : quia personae secundum illos

respectus referuntur et distinguuntur, es-

sentia vero non determinatur neque dis-

tinguitur nec refertur. Sunt tamen in di-

vina essentia, loquendo communiter atque

improprie, ut dicatur in divina essentia

esse omne quod est divina essentia, seu

omne quod est in essentia vel persona. G

Hsec Bonaventura.

In idem redeunt scripta Thomse super

his dubiis. Nam ait : Proprietates et per-

sonse sunt idem in re, et differunt rati-

one, quemadmodum de proprietatibus et

essentia dictum est. Tamen in hoc differt,

quod ratio seu distinctio proprietatis et

essentise est sicut ratio et distinctio diversorum

generum, utpote relativi et abso-

luti ; ratio vero proprietatis et personse

differt sicut ratio abstracti et concreti in

eodem genere acceptorum. Porro in con- D

creto duo considerantur in rebus creatis,

videlicet compositio et qusedam perfectio

quia concretum significatur per modum

exsistentis per se, ut homo, leo. In abs-

tracto quoque duo considerantur, puta :

simplicitas, quia significatur per modum

formse; et imperfectio, quia ejus non est

per se exsistere et operari. Hinc neutrum

horum plenarie convenit Deo. Unde pro-

batur in libro de Causis, quod nihil de

Deo dicitur proprie, quoniam nec abstra-

ctum propter imperfectionem, neque concretum

propter compositionem. Utrumque

tamen aliquo modo prsedicatur de Deo,

quia concretum propter perfectionem, et

abstractum propter simplicitatem. Hsec

Thomas.

Insuper ad dubium quo quseritur, an

proprietates sint in essentia et in perso-

nis, respondens : Proprietates, inquit, sunt

in essentia et in personis, sed diversimode

: quoniam in essentia sunt per rei

identitatem,non tanquam in supposito aut

subjecto ; in personis vero sunt ut in sub-

jectis sive suppositis.Verumtamen diversimode

dicitur aliquid suppositum alicujus.

Primo, sicut naturse per quam constitui-

tur ipsum suppositum, sicut humanitas

est in Socrate : sicque proprietates per-

sonales sunt in personis. Secundo, sicut

ejus quod advenit post completum et con-

stitutum esse rei, sicut albedo in Socrate :

et ita secundum modum intelligendi, pro-

prietates non personales, sicut innasci-

bilitas atque communis spiratio, insunt

personis ; tamen non ita, quod suppositum

sit aliud ab eo quod realiter inest

ei, sed solum secundum rationem concreti

et abstracti, ut dictum est.

His verbis Thomse consonans Petrus :

Si, ait, queeratur quomodo proprietates di-

versimode dicuntur esse in essentia et in

personis, dicendum quod sicut aliquid di-

citur esse in substantia dupliciter, primo

tanquam in genere, ut id de quo substan-

tia prsedicatur, secundo ut in supposito

et hoc rursus dupliciter, primo ut consti-

tuens illud, sicut forma substantialis, vel

ut adveniens constituto, sicut forma acci-

dentalis : sic proprietas et persona est in

essentia tanquam in genere, id est communiori

essentialiter prsedicabili, quoniam

omne esse in divinis, sive proprietatis

sive personse, est substantiale, et essentia

prsedicatur de utroque sicut magis com-

mune ;

persona vero est ibi ut prima sub-

stantia, proprietas vero quasi per reductionem

tanquam forma personse. Proprietas

vero non est in essentia ut in supposito,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!