18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

240 1N LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XXVII ; QU.EST. II

SEcundo

QUjESTIO II

quaeritur, An in divinis secundum

rationem intelligentise

ordinemque naturae actus personalis

sit prior relativa proprietate,

hoc est, an Pater sit Pater quia

genuit, vel potius ideo genuit quia

est Pater.

Videtur quod actus personalis sit prior.

Primo. quoniam paternitas fundatur in B

generatione sicut in fundamento : fundamentum

autem prius est eo quod funda-

tur in ipso. — Secundo, quia in littera

ex verbis Augustini asseritur, quod Deus

dicitur Pater, quia genuit, — Tertio, quia

in libro de Processione Spiritus Sancti ait

Anselmus, quod Pater genuit quia Deus.

Non ergo relatio ista paternitas, est ratio

quod genuit. — Quarto, in Filio generari,

secundum conceptum intellectus, est ante

filiationem. Imo si in Filio filiatio prse-

cederet generationem passivam, Filius es- C

set Filius antequam generaretur. Sed sicut

se habet Filius ad generationem passivam,

sic Pater ad generationem activam. Ergo

et in Patre generatio paternitate est prior.

In oppositum est, quia juxta preehabita,

pateruilas est proprielas relativa, consti-

tutiva Patris in esse personali. Si ergo

competit ei generare antequam Patrem es-

se, ergo actualis et realis actio convenit

ei antequam convenit esse personam :

quod dici non valet, quum esse et agere

sint suppositorum. — Rursus, paternitas D

est quasi ultimum ac formale constitutivumque

Patris in esse distinclo : ergo est

ei ratio operandi ac generandi.

Ad hoc respondet Albertus : In divinis

aliter est quam in inferioribus, quia in

inferioribus relationes sunl tantum rela-

tiones, nec constituunt personas, atque ex

mutationibus pneviis innascuntur. Porro

in divinis non sunt tantum relationes, sed

etiam proprietales : sicque habent actum

constitutivee differentise similem. Ideo in

divinis relationes sunt ante actus notiona-

les seu personales secundum intellectum.

Propterea auctoritas Augustini jam alle-

gata, intelligenda est de relatione ut est

relatio tantum : quoniam Pater non re-

fertur ad Filium in quantum in se ipso

constitutus est persona, sed potius quia

genuit.

Si autem objiciatur, quia Pater aut generat

in quantum Pater, aut in quantum

Deus, aut in quantum Deus Pater, aut

quoniam innascibilis, aut quia principium

spirativum : non enim pluribus modis po-

test considerari. Sed non generat secundum

quod Deus, quoniam et Filio conve-

niret, quum et ipse sit Deus. Nec generat

in quantum Pater : quia Anselmus in libro

de Processione Spiritus Sancti affirmat,

quod ridiculum exstet hoc dicere ; et ad-

dit, quod gignit ut Deus. Nec generat ut

Deus Pater, quum gratia neutrius conve-

niat ei generare. Nec generat ut innascibi-

lis, quoniam sic non comparatur ad Filium;

et adhuc minus comparatur ad ipsum

in quantum spirativum principium. — Ad

hoc dico, quod generat in quantum Deus

Pater. Idcirco Anselmus dicens quod ge-

nerat in quantum Deus, non expressit

totam rationem gignendi, sed partem :

quoniam virtus generandi originaliter est

a natura, sed actus atque proprietas est.

ipsius Patris. Sunt tamen qui dicunt quod

generat quia innascibilis, quia sic quse-

rit consortem cui delicias et divitias suas

communicet. Sed hi, salva pace ipsorum,

non intelligunt qusestionem, quia dum

qua^ritur, an gignit quia Pater, vel econ-

verso, qua^ritur de ratione generantis ut

est gignens, et non quare generet. — Haec

Albertus.

Hsec Udalricus in Summa sua, libro ter-

tio, diffusius prosequens : Distinctionem,

inquit, oporlet esse per proprietates. Istae

autem proprielates in quantum sunt pro-

prietates, non distinguunt nisi accidentaliler

: quoniam dicit Boetius in commento

suo super Porphyrium, quod licet pro-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!