18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUID SIT FATUM, ET QUALITER A PROVIDENTIA DISTINGUATUR 505

Qua?dam enim exeunt simpliciter de non A

esse in esse, quorum Deus est tota causa ;

quaedam vero exeunt simpliciter de non

esse in esse, quorum tamen Deus non est

tota et solum immediata causa, sed me-

diantibus causis naturalibus ac secundis

ea producit,-ut patet de inferioribus istis.

Horum prima, quantum ad id quod a Deo

sunt et habent, videlicet quantum ad esse

suum, non subjacent fato, sed providentia?

solum ; subjacent tamen fato quantum

ad actus suos et operationes, quorum ipsamet

sunt causa? aut concausa?. Hinc ge- B

neraliter operationes et operata qua? sunt

immediate a Deo seu a providentia ejus

ut a tota causa, non subjacent fato; cetera

subjacent ei quantum ad id quod in eis

est a causis secundis, ut declarat Boetius,

pros. 6. qui quarto de Consolatione philosophia? de

his diffuse pertractat. Ubi et manifestat,

in quibus tanquam in causis radicetur fa-

quod constat esse in causis secun-

tum :

dis. Ha?c Alexander.

Pra?terea de hac materia loquitur Tho-

Summ.th. mas : Qua?ritur primo, an fatum sit ali- C

cxvrfi q ' quid. Respondendum : In inferioribus

qua?dam a casu vel fortuna contingunt.

Interdum autem est aliquid casuale aut

fortuitum quantum ad causas inferiores,

quod tamen relatum ad causam superiorem

est per se intentum : ut si duo servi

alicujus domini ad locum mittantur eum-

dem, uno de altero nil sciente, occursus

ille servorum quoad ipsos est casualis,

quoad dominum eorum est per se inten-

tus. — Quidam ergo casualia atque fortuita

in nullam superiorem causam reducere D

voluerunt : et hi fatum providentiamque

negarunt, ut quinto de Civitate Dei refert

Augustinus de Tullio. — Quidam vero om-

nia casualia et fortuita in coelestia corpora

lanquam in causam reduxerunt superio-

rem, dicentes fatum esse dispositionem

siderum in qua quisque conceptus natus-

ve dicitur. Quod stare non valet : quoniam

ut probatum est, actus humani non

subduntur actioni coelestium corporum

nisi per accidens et indirecte ; porro fa-

talis causa quum habeat ordinationem su-

per ea qua? fato subduntur, oportet ut sit

directe et per se causa ejus quod agitur.

Insuper, quod per accidens fit, non est

proprie unum neque ens : omnis vero actio

natura? terminatur ad aliquid unum.

Unde impossibile est ut id quod est per

accidens, sit effectus per se alicujus na-

turalis principii agentis.

Idcirco dicendum, quod casualia et for-

tuita reducuntur in divinam providentiam,

tanquam in causam superiorem pra?ordinantem

: quia nil prohibet id quod est

per accidens, accipi tanquam unum quid

ab intellectu ; alioqui intellectus formare

non posset hanc propositionem : Fodiens

sepulcrum invenit thesaurum. Et sicut in-

tellectus hoc potest concipere, ita potest

hoc ipsum efficere : sicut si quis sciens

in quo loco absconditus sit thesaurus, in-

stiget alium hoc nescientem ad fodiendum

ibi sepulcrum. Et ita nil prohibet

ea qua? per accidens fiunt, reduci in causam

superiorenr ordinantem, intellectua-

liter operantem, pra?sertim in intelleetum

divinum, qui solus potest ad libitum suum

immutare voluntatem. Ideo soli Deo attribuenda

est ordinatio actuum humanorum,

quorum principium est voluntas. Sic ergo

in quantum omnia qua? hic aguntur pro-

videntia? divina? subduntur, tanquam per

eam pra?ordinata et quasi pra?locuta, po-

nere possumus fatum, quanquam sancti

doctores nomine fati recusaverint uti, pro-

pter eos qui ad vim positionis siderum

retorserunt hoc nomen. — Ha?c Thomas

in Summa.

Ubi qua?rit secundo, an fatum sit in art. 2.

rebus et causis creatis. Ad quod respon-

det : Divina providentia per causas medias

exsequitur suos effectus. Deinde' responsionem

istam prosequitur quemadmodum

Alexander, et addit : Fatum dicitur dispo- ( ad 3- ra

silio, non qua? est in genere qualitatis, sed

relationis, quum sit ordo. Hinc fatum est

accidens, non substantia. Qui quidem or-

do per comparationem ad suum princi-

pium, quod est providentia Dei, est unus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!